« Depauperare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 067b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEPAUPERARE
DEPAUPERARE,
Pauperem facere, vel a paupertate removere, Ugutioni. Alanus in Planctu naturæ :
Charta ann. 1404. ex Schedis D. Lancelot :Nam timor aggreditur mentem, pariterque cupidoConcutit, et totam mentis Depauperat urbem.
Est eadem Ecclesia (Vivariensis) in redditibus, fructibus et emolumentis adeo Depauperata et diminuta, quod, etc.Rolandinus Patav. lib. 7. de Factis in Marchia Tarvisina cap. 13 :
Depauperati sunt prorsus et quasi compulsi ad mendicandum.Hoc verbo usus est Varro, apud quem :
Domum Depauperare sumptu. Vide Pauperare.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Depauperatio, Egestas, inopia, bonorum spoliatio. Et ipsi hactenus ex nostra Depauperatione ditati, apud Matth. Westmonaster. in Floribus Hist. Britan.
Depauperatio spirituum, id est, Defectus, Debilitas, apud Medicos.