« »
 
[]« 1 deportare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 069b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEPORTARE1
1. DEPORTARE, Desportare, Favere [] alicui, Gall. Supporter quelqu'un. Charta Henrici Comitis Campaniæ pro Communiæ Meldensis institutione ann. 1179. in Tabulario Campaniæ Thuano fol. 289 :
Ad hoc statuti homines juraverunt, quod neminem propter amorem vel cognationem Deportaverint, neminem propter inimicitiam læserint ; sed rectum judicium per omnia fecerint.
Chartular. Divion. fol. 4 :
Ad hoc homines statuti jurabunt, quod neminem propter amorem seu propter odium Desportabunt seu gravabunt, et quod rectum judicium facient.
Vide Chartam Communiæ Suessionensis tom. 11. Spicilegii Acheriani pag. 344. et Valliaci ann. 1187. tom. 13. ejusdem Spicilegii pag. 325.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Déporter, eodem intellectu. Gesta Ludov. Pii cap. 13. tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 148 :
Le conte Asinaire Deporterent, pour ce que il estoit de leur lignage. Asenario vero tanquam qui eos affinitate sanguinis tangeret, pepercerunt,
in Vita ejusd. imper. ibid. pag. 106. Stat. ann. circ. 1362. tom. 4. Ordinat. reg. Fr. pag. 410. art. 1 :
Aussi au pouvre comme au riche, sanz nul Deporter. Sanz Deport,
in altero ann. 1379. ibid. pag. 445. art. 11. Emport, eodem sensu, in Lit. ann. 1331. ibid. pag. 336. art. 6. et Emportement, in aliis ann. 1360. pag. 361. Vide infra Deportatio 4.