![[]](img/image.png)
DERUSCARE, Cortice spoliare, ut videtur. Chron. Modoet. apud eumd. Murator. tom. 12. col.
1143 :
Porro recedentes inde permixtæ gentes, dimiserunt... terram Modoetiæ personis et omnibus bonis vacuam et quasi ruinatam, stantem sicut siccam arborem Deruscatam, non ferens fructum.Et col. 1147 :
Dimissa est ab illis, qui erant pro Romana Ecclesia, sicut arbor Deruscata... faciam cito quod illa terra fiet arbor cooperta de bona rusca, ferens fructum.