« »
 
[]« Desesire » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 079b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DESESIRE
DESESIRE, ut Saisire, Gall. Saisir, Regiam manum injicere in rem aliquam. Satuta Ludovici Regis Franc. ann. 1154. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 439 :
Quia vero nemo sine culpa, vel causa, privandus est jure suo, Ballivis nostris et aliis prædictis omnibus inhibemus, ne Desesiant aliquem sine causæ cognitione, vel nostro speciali mandato.
Vide Saisire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Desesire Se, ut Desesiare se. Chartul. S. Martini Pontisar. in Charta ann. 1222 :
Guillelmus Presbyter de Boleio se de jure suo in manu nostra Desesivit.
Occurrit rursus in Chartulario S. Vincentii Cenoman. fol. 83. in Charta Joannis Comitis Carnot. ann. 1234. ex Archivis Monasterii Bonæ-vallis, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Desexire Se, Eadem notione.
Non Desexiemus nos unquam de dominio quod in vobis habemus
, apud Acherium Spicil. tom. 10. pag. 170.