« »
 
[]« Saisire » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 275a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SAISIRE
SAISIRE, vox mera puta Gallica, Saisir, Mittere aliquem in possessionem, investire, cujus etymon a Sacire, de qua voce supra, quidam deducunt. Will. Malmesbur. lib. 1. de Gest. Pontific. :
Rex ergo Archiepiscopum Saisivit.
Chron. Savigniac. apud Baluz. tom. 2. Miscell. pag. 318 :
Anno Dom. 1229. 3. Kal. Junii Saisivit Radulphum Filgeriarum dominum et heredem de terra sua Petrus Comes Britanniæ.
Tabul. Pontis Otranni :
Saisivitque de illa (eleemosyna) domnum abbatem Oliverium apud portam monasterii cum breviario portarii.
Occurrit passim.
Saisire, Occupare, possidere, obsignare, ad manum Regis ponere, Saisir. Ivo Carnot. Epist. 101 :
Cujus reculas Saisivit.
Idem Epist. 121 :
In vico Coriariorum[] Saisierunt.
Charta Philippi Pulchri ann. 1302. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 82 :
Et si contingeret quod nos mandaremus bona aliquarum ecclesiarum seu personarum ecclesiasticarum aliquibus causis vel rationibus Saisiri, seu confiscari, etc.
Litteræ Caroli Johannis Reg. primogeniti ann. 1357. tom. 3. Ordinat. pag. 204 :
Quod dictus dominus noster suique successores vel baillivus non capiant aliquem habitantium dicte ville, vel vim inferant, vel Saisiant bona sua.
Chartul. S. Vedasti Atrebat. V. pag. 265 :
Si custos rebellis est cellerario, famuli uncinas Saisient, et vivent supra usque dum satisfaciat.
Vide Desaisire.
Saisiare, Eadem notione, in Legibus Henrici I. Regis Angl. cap. 26. 29. 43. apud Ordericum Vitalem lib. 9. pag. 721. etc.
Saisinare. Synodus Salmuriensis ann. 1294. cap. 5 :
Plerique nobiles... decimas... jure hæreditario possidendas ad manus suas Saisinant, etc.
Utitur etiam Concilium Marciacense ann. 1326. cap. 55.
Saisiscere, et Disaisiscere, in Concilio Illebonensi cap. 47.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saisizare, Obsignare. Statuta Eccl. Meldens. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 907 :
Quod bona ipsorum mobilia et sua beneficia per loci ordinarium Saisizentur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saizire. Charta ann. 1233. ex Schedis Præs. de Mazaugues :
Verum ligna ipsa..... nondum ab incisore vel exportatore alienata possit abbas..... auctoritate sua Saizire.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sascire, in Litteris Gastonis Vicecomit. Bearn. :
Promisit quod faciet suum posse....... quod judicium datum contra ipsum de Sasciendis villis, castris, et terris suis ratione plurium defectuum, habeat executionem plenariam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sasire, Investire. Primordia Calmosiac. Monast. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1166 :
Dux Theodoricus adveniens, præfatum alodium ecclesiæ nostræ Sasivit.
Vide infra Sasio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sasire Se, Occupare, Se saisir, in Testam. Bertrandi de Turre ann. 1328. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 709 :
Quod habeat et levet, percipiat, occupet et apprehendat et se Sasiat per se vel per alium eadem Margarita....... omnia bona mea.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sasire, Obsignare, manum in aliquam rem apponere, Saisir. Concil. Trevir. ann. 1152. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 73 :
Dux terram eorum Sasibit, eisque prohibebit, ne in eis aliquid accipiant, donec Ecclesiæ satisfecerint.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sesire, Eodem intellectu, in Mandato Philippi Pulchri Reg. Franc. ann. 1299. tom. 1. Ordinat. pag. 332 :
Ad Sesiendum totam temporalitatem, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seysire, Pari significatione, apud Gualterum Hemingford. de Gestis Edwardi I. Regis Angl. ad ann. 1293. pag. 41.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saysire, Simili sensu. Charta ann. 1294. tom. 1. Histor. Dalphin. pag. 124. col. 1 :
Procuret quod revocentur ea quæ sunt Saysita per ipsum vel officiales suos in continenti, et ea quæ sunt Saysita per amicos, et valitores, et feudales suos infra octo dies.
Occurrit præterea in Statutis MSS. Eccl. Auxit. et alibi non semel.
Sazinare, Apprehendere ; Saisir quelqu'un eadem notione dicimus. Inquesta ann. 1268. ex Tabul. Eccl. Massil. :
Cursorem curiæ, præposituræ et operæ Ecclesiæ Massiliensis captum incarceraverunt, et Sazinaverunt quemdam Aimum de juridictione prædictæ præposituræ.
[]
Sazire, in Concilio Copriniacensi cap. 28.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seisiare, ut mox Seisinare, in Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 183. Vide infra Seisiacio.
Seisinare, Saisinam dare. Asserus de Rebus Gestis Ælfredi :
Et ego in nomine Dei sacri in mandatis committo, quod ipsis nemo contradicat, neque cum armis, potestate, nec virtute, neque alio resistendi modo, quod illi non poterunt Seisinare, vel introducere quemcunque illis placuerit in eorum terras, possessiones, et dominia.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seisire, Possidere, occupare. Charta ann. 1493. apud Madox Formul. Anglic. pag. 71 :
De quibus gleba, terris, et tenementis, prædicti Prior et Conventus modo Seisiti existunt.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sesire, Investire, mittere in sesinam, seu possessionem. Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 91 :
Dictos monachos de prædicta eleemosyna Sesivimus et investivimus.
Charta ann. 1254. ex Tabul. Pontisar. :
Guillelmum Donnet burgensem Pontisarensem de iisdem (solidis) duxerunt Sesiendum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seisire, Sub custodis manum ponere, tradere. Chartular. S. Vincentii Cenoman. fol. 133 :
Ex parte domini Senescali Andegavensis vobis mando quatinus... eatis apud Dangolium Seisire domum et terram dom. Roberti de Dangolio, et in eadem domo bonos custodes ponatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saisia, Invasio, Gall. Saisie. Charta apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 345 :
Ad præceptum abbatis vel cellerarii invasionem, vulgari vocabulo Saisiam dictam, propria manu facere : deinde villico Comitis indilate tradendam.
Saisina, Missio in possessionem, passim.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saisina, Possessio, jus ad rem. Philippi Aug. Epist. ann. 1207. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 804 :
Examinabunt seorsum unum post alium, et in quem major pars convenerit, ille habebit jus patronatus. Et si illi octo non possent scire ad quem debeat spectare donatio ecclesiæ de jure patronatus, ipsi dicerent quis ultimam fecerit præsentationem ecclesiæ, et inde ille habebit Saisinam.
Conc. Pisan. Sess. 9. apud Acher. tom. 6. Spicil. pag. 315 :
Quodque de hoc nullus de cætero contra alium posset se juvare in aliquo, tam in proprietate quam Saisina seu possessione.
Chron. Trivetti apud eumdem tom. 8. pag. 658 :
Petivit castra et terram totam sibi tradi, ut per Saisinam pacificam jus superioris dominii..... claresceret universis.
Adde novam Gall. Christ. tom. 4. inter Instr. col. 243. et Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 163.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saysyna, Eodem significatu. Gualterus Hemingford. de Gestis Edwardi I. Reg. Angl. pag. 34 :
Petiit Rex custodiam castrorum et terræ totius illius, ut jus suum per Saysynam pacificam probaretur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sazina, Pari intellectu, in Charta Johannis Comit. Forensis ann. 1310. ex Cod. Colbert. 2591.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saisina, Res ipsa saisita, seu obsignata. Chartul. S. Vincentii Cenoman. fol. 51 :
Monachi habebunt omnes Saisinas et catalla quæ cum latrone poterunt reperiri.
Vide Desaisina.
Saisina Viva. Concilium Bituricense ann. 1336. cap. 12 :
Ponitur temporalitas Ecclesiæ ad manum secularem, et sic posita detinetur cum Saisina viva, quousque dicta cessatio sit amota.
Sasio, nis, Obsignatio, Gall. Saisie. Sugerius Abb. S. Dionysii Epist. 160 :
Quando literæ vestræ venerunt ad me de [] annona et rebus Clericorum Compendiensium ponendis in Sasione, Canonici maximam partem earum asportari fecerant, quod vero residuum est, totum sasiri faciam.
P. Carpentier, 1766.
Saisium, Possessio, proprietas, dominium. Charta ann. 1198. ex Bibl. reg. cot. 19 :
Quod advenimentum tale est, quod Poncius furnerius gratis et bona voluntate donat Ponciæ uxori suæ medietatem totius illius terræ et vineæ ac totius tenentiæ, quam de Saisio S. Johannis..... tenet.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saisitia, Possessio, Gall. Saisine. Charta Mathildis Comit. Nivern. ann. 1244. inter Instrum. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 104 :
Hæredes et successores nostros specialiter obligamus... ut ex quo Saisitiam Comitatus Nivernensis adepti fuerint, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saisitio, Eadem notione. Tabul. S. Florentii ann. 1136 :
Hujus quoque donationis Saisitio facta est et tradita abbati memorato per coltellum ejusdem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saisiva, f. pro Saisina, in Charta ann. 1273. tom. 4. novæ Gall. Christ. col. 149 :
Ex parte dom. Regis tenutam et Saisivam totius justitiæ meri et mixti imperii... restituerunt.
Charta ann. 1391. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 122 :
Et de hoc opere procurator noster... sit et fuerit in bona possessione et Saisiva per tantum et tale tempus quod de contrario hominum memoria non existit.
Vide ibid. pag. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sasina, Sazina, Possessio, seu bona quæ legitima saisina possidentur. Charta ann. 1216. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 857 :
Habeant terras suas et Sasinas sicut habuerunt in principio guerræ.
Codicillus Henrici Comit. Ruthen. ann. 1222. apud eumd. tom. 1. Ampl. Collect. col. 1171 :
Et lego hominibus de Monte-amato Sazinam quam eis feceram, sicut tenuerant in vita patris mei.
Charta ann. 936. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 74 :
Accipiant in Sazina S. Salvator per singulos annos solidos tres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saysina, Missio in possessionem. Data prius Saysina rerum et possessionum, in Actis SS. tom. 7. Maii pag. 128.
P. Carpentier, 1766.
Saisitio, Missio in possessionem. Hinc Saisitionem forisfacere dicitur feudatarius, qui violat conditiones saisitionis. Charta ann. 1196. in Chartul. S. Joan. Laudun. :
Ecclesia tamen terram et redditus, sicut feodum suum, saisire poterit, si possessor feodi, quod absit, Saisitionem forisfacerit.
Vide mox Seisiacio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saysimentum, Saisimentum, Obsignatio, manucaptio, Saisie. Charta ann. 1294. tom. 1. Hist. Dalphin. pag. 124. col. 1 :
Item... ordinavit, quod dictus dom. Episcopus omnia Saysimenta et singula facta de debitis canonicorum, et clericorum, et civium Diensium, et bonorum eorumdem, sive sint facta per ipsum, sive per ejus officiales....... revocare faciat.
Charta ann. 1233. ex Schedis Pr. de Mazaugues :
Super Saisimento rerum prædictarum.
Vide Saximentum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Saysio, Eadem notione, in Charta ann. 1280. Hist. Dalph. 1. edit. pag. 39 :
Cum discordia verteretur inter D. Guillelmum Episc. Gratianop. ex una parte, et D. Jacobum de Boczosello... super corohatis,... investituris et devestituris, Saysionibus et desaysionibus, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seisiacio, Charta qua rei alicujus possessio traditur alicui : Seisina, ipsa traditio. Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 183 :
Eosdem monachos de prædicta virgata terræ cum carta mea plenarie in omnibus Seisiavi. Hanc autem [] Seisiacionem, quia in propria persona eisdem monachis coram vobis facere non potui, Simonem de Solers... cum præsenti scripto sigillo meo confirmato ad vos misi ; qui coram vobis vices meas obtinentes, eisdem monachis plenariam Seisinam de prædicta virgata terræ faciant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seisina, Missio in possessionem. Charta ann. 1271. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosden. pag. 275 :
Noverit universitas vestra me constituisse Sampsonem de Adingrave attornatum meum ad ponendum Johannem..... nomine meo in Seisina de omnibus terris et tenementis quæ habui in villa de Adingrave.
Pro ipsa possessione occurrit ibidem pag. 313. in Charta ann. 1288.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sesina, Possessio. Charta ann. 1231. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 1636 :
Ad deffendendum omnes possessiones suas et Sesinas, et eos dimittam omnes possessiones suas et Sesinas pacifice in perpetuum detinere.
Hist. MS. Monast. Beccensis pag. 574 :
Hi omnes testes fuerunt quando Abbas Becci remansit in Sesina.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Seisitio, Manucaptio, obsignatio. Charta ann. 1280. ex Tabul. S. Medardi Suession. :
Nec debeant pro transgressione fidei eorum prædictæ ipsi nec eorum heredes, neque successores duplici pœna puniri, scilicet canonica per ecclesiasticam censuram, et civili per Seisitionem et retentionem.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Sesina, Eadem notione. Mandatum Philippi Pulchri Reg. Franc. ann. 1299. tom. 1. Ordinat. pag. 332 :
Ab his et similibus processibus et gravaminibus abstineri, in Sesinis temporalitatis aliarum personarum ecclesiasticarum, etc.
P. Carpentier, 1766.
Unde nostris Saisine, pro Saisie. Charta ann. 1306. ex Tabul. Carnot. :
Se la prise ou la Sesine ne dépent pas de leur fet, quant il n'auront pas faite la prise, ne la Saisine, ne commandée à faire, etc.
Hinc Saisineur, Rerum saisitarum seu obsignatarum custos. Lit. remiss. ann. 1443. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 330 :
Le prévost et justice de la ville de le Gorghe avoit mis gardes et Saisineurs aux biens et hostel du suppliant.
Dissaisire, Dissasire, Dissaisiare, Possessione exuere, deturbare non impetrata a judice venia : ut contra, saisire est in possessionem mittere. Statutum S. Ludovici ann. 1255. cap. 20 :
Balivis nostris et officialibus inhibemus ne Dissaisiant aliquem sine causæ cognitione, vel nostro speciali mandato.
Regiam Majest. lib. 3. cap. 36. § 2 :
Cum quis..... alium injuste et sine judicio Dissasiverit de libero tenemento suo, Dissasito hujus constitutionis beneficio subvenitur........
nempe recognitione de nova Dissaisina. Ordericus Vitalis lib. 8 :
Pro terra matris suæ.... qua Rex eum Dissaisiverat.
Adde lib. 13. pag. 900.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dessesiare, Eadem notione. Charta ann. 1367. ex Chartul. S. Aviti Aurelian. :
Possessionem dictorum reddituum .... in dictos Decanum et Capitulum..... totaliter transferendo, seque de eis Dessesiando et devestiando et dictos emptores Sesiando et investiando. Desesiare,
in Charta ann. 1254. ex Tabul. Pontisar. :
De quibus xxx. solidis se Desesiavit in manibus Drogonis abbatis.
Disseisiare, apud Bromptonum. Injuste Disseisiatus, in Legibus Henrici I. cap. 53.
P. Carpentier, 1766.
Saisinam Frangere, Rem saisitam ab alio capere, occupare. Libert. Ayriaci ann. 1328. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 317. art. 67 :
Scienter Saisinam[] nostram fregerit, debet sexaginta solidos Viennenses.
Dissaisina. Fleta lib. 2. cap. 82. § 3 :
Nec sustineat quod aliquis alicui officio deputatus de nocte vel de die, ferias, mercatos, Dissaisinas, vigilias, luctas adeat, vel tabernas.
Adde Regiam Majest. lib. 2. cap. 40. § 3. et Littletonem sect. 233. 279. Duplex est, ut ait Skeneus,
aut enim fit in rebus immobilibus, et vulgo vocatur Ejectio, ut in terris et tenementis ; aut fit in rebus mobilibus, ut in catallis, veluti ovibus, bobus, pecunia, et Spolium, sive Spoliatio vocatur
. Radulfus de Hengham in Parva cap. 7 :
Quibus modis fit Disseisina : Sciendum quod cum quis tenens realiter ejicitur de tenemento. Item absens cum ingredi voluerit, ejicitur et repellitur. Item cum manu opus alicujus impeditur per superfluosam, et hoc in tenemento diu ante appruato, etc.
Vide Bractonum lib. 4. tract. 1. cap. 3. Fletam lib. 4. cap. 1. § 8. et Rastallum verbo Disseisin.
Dissaisitor, Qui a possessione quempiam dejicit : in primis Statutis Roberti I. Regis Scotiæ cap. 13. § 1. 2. et in Fleta lib. 1. cap. 14. § 4.
Redisseisina, dicitur, cum aliquis de tenemento suo disseisitus, per curiæ judicium seisinam suam recuperavit rursumque ab ea ejicitur. Vide Fletam lib. 1. cap. 20. § 107. lib. 4. cap. 29.
Redisseisitor, in Fleta lib. 2. cap. 1. § 16. cap. 65. § 7.
Resaisire, iterum saisire, apud S. Anselmum lib. 3. Epistolis 109. 110. ubi perperam editum resarcire.