« Despoliare » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 082c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DESPOLIARE
DESPOLIARE, Spoliare, Gall. Despouiller. Gloss. Latino-Græc. : Despoliat,
ἀποδύει, σϰυλεύει. Glossar. Græc. Lat. :
Ἀπέϰδυσις,
Despoliatio. S. Fulgentius Epist. 3 :
Virgo, quæ ornatum corporeæ vestis affectat, animam suam virtutum splendore Despoliat.Lex Bajwar. tit. 3. cap. 14. § 2 :
Si autem aliquis tam præsumptuosus fuerit, ut peregrinis nocere voluerit, et fecerit, aut Despoliaverit, vel læserit, etc.Adam Bremensis cap. 102 :
Et tunc cum exercitu veniens, Episcopatum, quasi non suum, Despoliavit.Vita B. Godefridi Cappenbergensis :
Occurrit præterea in Vita S. Altmanni Episcopi Pataviensis, in Capitulis Caroli M. lib. 5. cap. 212. 364. apud Gregorium VII. PP. lib. 3. Epist. 3. præterea apud Nonium in Fama, etc. Verum et apud Ciceronem ipsum Attic. 7. 9.Num debebo pati, plures ut Despoliati,Ob mala quæ tulerant, limina nostra terant ?
Cum ferret litteras vulneratus et Despoliatus est. Cæsarem quoque de Bello Gall. 2. 31.
Armis Despoliare. Ibid. 5. 6.
Despoliare nobilitate. Quamobrem hinc amandari potuisset verbum Despoliare politioribus Latinis notum, ut et sequens Dispoliare : quod simili modo Tullius usurpat Verr. 4. 20 :
Ut etiam una cum cæteris Siculis Dispoliaretur.Lactant. 6. 11 :
Hominis se appellatione Dispoliat.
Dispoliare. Gloss. Lat. MS. Regium :
Dispoliat, nudat. Vetus Interpres Epistolæ S. Barnabæ cap. 8 :
Et observant quasi in simplicitate ambulantes, quem Dispolient.Paulin. Epist. 5 :
Si Dispoliatus corpore, non inveniaris nudus ab opere.Et Epist. 10 :
Dispoliatio priorum parentum. Prudentius contra Unionitas :
Gelasius I. PP. Opusc. contra Pelagianos :Sed fortasse velis patriæ pietatis honoreDispoliare Deum.
Si ista despiciunt, semetipsos sanctificatione Dispolient.Adde Trebell. Pollionem in Zenobia, Fragmentum Petronii pag. 6. Concilium apud S. Macram ann. 881. cap. 8. etc. Dispoliatio, dispoliator, in Cod. Th. leg. 6. de Sepulcr. violat. (9, 17.) et leg. 28. de Episc. (16, 2.) Despoliatio carnis, apud Tertullianum de Resurr. carn. cap. 7.