« »
 
[]« 4 spolium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 7, col. 560b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/SPOLIUM4
4. SPOLIUM, Jus quod ex bonis mobilibus[] defunctorum Prælatorum Cameræ Apostolicæ, vel Curatorum decedentium Archidiaconis obvenit, Practicis nostratibus Dépouille. Charta ann. 1409. ex Tabul. S. Victoris Massil. :
Ludovicus II. Rex Jerusalem et Siciliæ, et Comes Provinciæ jubet Prælatos solvere Cameræ Apostolicæ omnia arreragia, debita etiam Spolia defunctorum Prælatorum secundum decreta Alexandri PP. III. in Concilio Pisis habito.
Concil. Tarracon. ann. 1591. inter Hispan. tom. 4. pag. 535 :
Nullus rector aut vicarius.... audeat sub nomine Spolii... sibi vindicare unam ex vestibus, jocalibus vel aliis bonis... illorum quos mori contigerit infra limites suæ parochiæ, qui sit ab ipsa parochia alienigena aut peregrinus.
Ubi de jure quod parochi in bona decedentium parochialium sibi vindicabant. Ad jus vero Archidiaconorum præsertim Parisiensium quod spectat, consule Tractatum hac de re editum ann. 1683. et Fra-Paolo de Benef. circa finem. Parisiensium jus assertum fuit Aresto Parlamenti ann. 1700. 1. Sept. Vide Spolium 3.
P. Carpentier, 1766.
Eodem jure potitur monasterium Cassinense in bona clericorum ab abbatia dependentium, ut patet ex Charta ann. 1398. in Tabul. ejusd. monast. :
Cum venerabilis vir domnus Ricardus, olim archipresbyter S. Angeli in Theodicio...... clausisset extremum diem, et ejus mobilia et immobilia et Spolia, quæ de beneficiorum suorum et ecclesiarum fructibus, redditibus conquisita, de jure et antiqua consuetudine devoluta essent cameræ Cassinensi, etc.
Vide Walteri Jus. Eccles. Germ. § 147. et ceteros qui de Jur. Eccl. scripserunt.
L. Henschel, 1840–1850.
Spolium, Pannus funebris, integumentum feretri, dum templo infertur defunctus, quod sumebat sibi curatus et ecclesia. Formula Juramenti Præposit. Cizic. ann. 1468. apud Haltaus. in Glossar. German. voce Leich-tuch, col. 1251 :
Se non intromittere de quibuscumque pannis illorum ad ecclesiam cum feretro, sub nomine Spolii, etc.