« »
 
[]« Devotæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 090a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEVOTAE
DEVOTÆ, Feminæ et virgines, quas ἱεράς παρθένους vocat Sozomenus lib. 6. cap. 19. παρθένους ἐϰϰλησιαστιϰάς, lib. 8. cap. 24. quæ castitatem voverunt :
quæ se Deo voverunt,
ut est in Concilio Valentino sub Damaso cap. 2. cujus titulus sic concipitur :
Devota, si se maritaverit, etc. Deo devotæ,
in Epist. 2. Siricii PP. adversus Jovinianum.
Virgines consecratæ, seu in proposito, sub devotione viventes
, in Concilio Aurelian. III. cap. 16.
Devotarum more indutæ
, in Concilio Barcinon. ann. 599. cap. 4. S. Ambrosius in Tract. ad Virginem devotam :
Ipsius [] (Dei) te devovisti esse sponsam, Devota Deo diceris, quid tibi cum hominibus sæcularibus, aut quem tractatum habes cum illis ?
Infra :
Devovisti animam tuam ad destruenda omnia, quæ sunt hujus sæculi. Devota Deo puella,
apud Papianum lib. Responsor. tit. 10. Concil. Toletan. I. can. 16. et Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 215 294. :
Devotam peccantem non recipiendam in Ecclesia, nisi peccare desierit.
Infra :
Quæ autem maritum acceperit, non admittatur ad pœnitentiam, nisi adhuc vivente marito ipsa caste vivere cœperit, aut postquam ipse decesserit.
Ausonius, in Parental. Carm. 6 :
Æmilia virgo Devota
. Ibidem :
Crevit Devotæ virginitatis amor.
In Cataphronia :
Insula Devotæ quæ virginitatis amorem
Parcaque anus coluit.
Vide Mart. Bracarensem in Collect. Canon. cap. 30. 31. Zonaram et Balsamonem ad can. 19. Concilii Nicæi, et ad can. 16. Concilii Calchedon. Gregor. Turon. de Vitis Patrum cap. 6. etc. supra Deodicata.