« »
 
[]« Dextrale » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 092a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEXTRALE
DEXTRALE, Ornamentum dextræ, armilla in dextro brachio gestari solita. Glossæ Isidor. : Dextralia, Brachialia. Grævius pro Dextralia censet legendum Dextræ, quod idem Isid. Orig. lib. 19. cap. 31. dicat,
Dextras communes esse virorum ac fæminarum : quia utriusque sexus Dextra sunt ampla et ante manicam portantur, et possint ibi jungi clavo uno.
Hinc Papias : Dextralia, Brachialia, genus ornamenti commune viris et feminis : ante manicas portantur cum clavo. Glossar. Arabico-Lat. : Dextralia, ampla erant ante manicam, ut possent sibi conjungere uno clavo. Cæsarius Arelat. Homil. ad Sanctimoniales :
Ex ipsis (paradisi floribus) anulos et Dextralia, dum exercet opera bona, sibi componat.
Leontius Episcopus in Vita S. Joannis Eleemos. n. 10. ex Versione Anastasii Bibl. :
Venientibus autem quibusdam indutis ornamentis aureis, et Dextralibus, et quærentibus eleemosynam, etc.
Vide Exod. cap. 35. num. 31. S. Augustinum Homil. 26. Gaudentium Brixiensem Episc. tract. 8. Sarisber. 8. 20. Salmas. ad Hist. Aug. pag. 248. Notas nostras ad Alexiadem pag. 261.
Dextrariola, Armillæ, apud Papiam. Occurrit Judith. 10. 3. et in Vita S. Hathumodæ per Agium cap. 1. apud Bern. Pez Anecd. tom. 1. part. 3. col. 291.