« »
 
[]« Dextralis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 092a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEXTRALIS
DEXTRALIS, Idem quod Manuaria. Joan. de Janua : Dextralis dicitur securis dextræ habilis. Hausta sunt hæc ex Isidoro, apud quem lib. 19. Orig. cap. 19 : Hæc et dolabra, quod habeat duo labra ; nam securis simplex est : Dextralis dextræ habilis. Victor Utic. l. 1. de Persecut. Vandal. statim initio :
Ubi forte venerabilis aulæ clausas repererunt portas, certatim ictibus Dextralium aditum reserabant, ut recte tunc diceretur : Quasi in silva lignorum securibus conscidere januas ejus in idipsum, etc.
A Victore [] hausit pleraque ex his Petrus Diac. lib. 4. Chron. Casin. cap. 126. Vetus Interpres Homeri :
Ἡμιπέλεϰυν, τὸ ἥμισυ τοῦ πελεϰέος, τὸ ἐϰ τοῦ ἑνὸς μόνον μέρους ἔχον ἀϰμὴν, ὂ ϰαὶ δεξτράλιον ϰαλοῦσι.
Vide Theophylactum Simoc. lib. 8. cap. 4. Falces Deytraux, seu secures, in Litteris anni 1340. Hist. Dalphin. tom. 1. pag. 53. col. 1. Destrau etiamnum Provincialibus. Chronic. Petri IV. Regis Arag. lib. 3. cap. 32 :
E trova lo portals de la vila trencats, et feu hi dar gran colps de Destral, etc.
Vide Dextrales alia notione in Dextrarii.
P. Carpentier, 1766.
Nostris Destral et Destrau. Vita SS. Mss. ex Cod. 28. S. Vict. Paris. fol. 45. v°. col. 2 :
Com uns vilains vausist arer le jour dou Dimenche, tantost li menges de la Destral, etc.
Lit. remiss. ann. 1444. in Reg. 176. Chartoph. reg. ch. 233 :
Icellui varlet portoit en sa main une coingnée ou Destrau. Une coingnée appellé Destrau à copper bois,
in aliis ann. 1457. ex Reg. 189. ch. 161. Ejusdem originis videtur vox Destrier, qua mallei genus significatur, in Ch. ann. 1374. ex Tabul. S. Petri de Curte :
Prædictus vero Arnaldus (faber) promisit.... ponere in ea (forgia) unum magnum ferri malleum, unum martellum, vocatum Destrier, ferri, unas tenalhas ferri et alia.
Vide supra Destralis 2.