« »
 
[]« Diacona » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 095b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIACONA
DIACONA, Diaconissa, Uxor Diaconi, seu cujus maritus in Diaconum promotus erat. Ex quo enim ad hunc dignitatis Ecclesiasticæ gradum ille pervenerat, abstinebat uxore, quæ honoris causa Diaconissa et Diacona appellabatur, quemadmodum Presbyteri, Presbytera, ut est in Concilio Turon. ann. 567. can. 14. et 20. Illa vero, si maritum mori contingeret, a secundis nuptiis abstinere tenebatur sub pœna excommunicationis, quemadmodum Presbyteræ, uti cavetur in Conc. Rom. sub Greg. II. PP. cap. 2. 15. et Conc. Rom. sub. Zacharia PP. cap. 5. Adde Capitula Caroli M. Add. 3. cap. 47. Atto Vercellensis Episc. Ep. 8 :
Sunt etiam qui eas priscis temporibus Diaconas asseruere appellatas, quas nunc Abbatissas nominavimus, quod nobis minime congruere videtur. Abbas namque Pater dicitur, etc.
Infra :
Quapropter si hujus officii nomen nunc etiam quoquo modo perduraret, in his, quæ per mulieres adhuc dispensari videntur, illas Diaconas putaremus, quæ ætate senili devictæ, religiosam vitam cum castitate servantes, oblationes Sacerdotibus offerendas fideliter præparant, ad Ecclesiarum limina excubant, pavimenta detergunt. Possumus quoque Presbyteras vel Diaconas illas existimare, quæ Presbyteris vel Diaconis ante ordinationem conjugio copulatæ sunt, quas postea caste regere debent, etc.
Vide Diaconissa.