« »
 
[]« Diaconissa » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 096c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIACONISSA
DIACONISSA, Uxor Diaconi, ut Presbytera, uxor Presbyteri, in Concilio Turon. II. can. 19. Vide Diacona.
Diaconissæ et Diaconæ, Mulieres, vitæ integritate et religione ac pietate insignes, quæ in sacris Ecclesiæ ministeriis ea obibant munia, quæ Diaconi ipsi salvo pudore, vel etiam absque offensionis nota peragere non poterant, in officiis præsertim, quæ mulieres spectabant, verbi gratia, si ad lavacra, id est baptismum procederent, si in iis nudari, si docendæ, et divino verbo instruendæ essent mulieres. De iis copiose satis egimus in Notis ad Alexiadem pag. 416. et seqq. et ut certum in Ecclesia ordinem olim confecerint. Has intelligit Sedulius in Præfat. ad Carmen Paschale :
Quis non optet et ambiat eximio Syncletices sacræ Virginis ac Dei ministræ placere judicio ?
De eorum ministerio sic Atto Vercellensis Episcopus Epist. 8 :
Sicut enim Presbyteræ dicebantur, prædicandi, jubendi, vel edocendi ; ita sane Diaconæ ministrandi, vel baptizandi officium sumpserant quod nunc jam minime expedit. Nam in tanta parvitate ob parentum religionem infantulæ baptizantur, ut nulla eis verecundia, nullus baptizantibus voluptatis possit stimulus impedire. Unde jam statutum est, ut mulier baptizandi usum assumere non præsumat.
Bulla Benedicti IX. PP. ann. 1033. apud Ughellum tom. 1. pag. 121 :
Sanctimoniales seu Diaconissæ omnes immunes sunt a laicali servitio, etc.
Diaconissarum Ecclesiæ CP. meminit Palladius in Vita Chrysostomi pag. 28. et 90. Edit. Emerici Bigotii. His addo,
Acephalos hæreticos dixisse, Paulum Apostolum in Epistolis suis præcipisse feminas Diaconas fieri debere, quia eas commemorat post Diaconos
, apud Florentium Wigorn. Vide Hierolexicon Macri. et Glossar. med. Græcit. col. 297. et Append. 57.
Diaconissa, Abbatissa. Ita vocem hanc notione ista usurpat Abailardus Serm. in Natal. S. Stephani, et pag. 145 :
Diaconissa, quam nunc Abbatissam nominant.
Quomodo etiam Græci aliquot Scriptores διαϰόνους Præfectas Monasteriorum appellarunt. Vita S. Nili junioris pag. 135 :
Μία διάϰονος ἡγουμένη μοναστηρίου.
Adde Vitam S. Eupraxiæ virg. n. 7. et 10. Synaxaria in S. Susanna 15. Decemb. Nomocanonem editum a Joan. Bapt. Cotelerio cap. 267. et Glossarium mediæ Græcitatis in Διαϰόνισσα. Vide locum Atton. Vercellens. in Diacona.
P. Carpentier, 1766.
Glossæ vett. : Diaconissæ, mulieres vestimenta sacerdotalia parantes. Consule Disquisitionem de Diaconissis, quam Joan. Pinius edidit ad caput tom. 1. mens. Sept. Act. SS.