« 2 dictare » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 103c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DICTARE2
2. DICTARE. Bulla Lucii III. PP. ann. 1181. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col.
413 :
A prato Bovini, sicut Dictat labium nemoris, quod dicitur Forest, usque ad viam ovium,... ab eodem prato Bovini, sicut Dictat labium Chelme usque ad fontem Beliardis.Id est, prout jacet et distenditur ora nemoris, etc. Vide infra Dissepare.
Dictator, Scriptor. Gloss. Gr. Lat. :
Ἀντιγραφεύς, Dictator, Rescriptor. Alibi :
ϓπαγόρευσις, Dictaiura, Dictatum, Dictatus, Dictatio. ϓπαγορεύω, Dicto. ϓπαγορεύων, Dictator.In MSS. Codd. Festi Breviarii Historiæ Romanæ, Festi Dictatoris Breviarium appellatur, uti monet Andr. Schottus in Notis ad Victorem. Forte quia erat Magister Memoriæ, qui Ἁντιγραφεὺς τῆς μνήμης, Petro Patricio. Lucifer Calaritanus lib. Moriendum esse pro Dei Filio :
Quando ipse, cum sis, ut tibi videtur, peritus, habeasque Dictatorum designatum numerum, etc.Domnizo lib. 2. de Vita Mathild. cap. 12.
Epist. 16. inter Francicas tom. 1. Hist. Franc. :Dictator quidam, de quo metra protulit ista.
Sed hæc unda irrigua et imperitum depromat sensum, et componit barbarum Dictatorem, qui potius apud Dodorenum didicit gentium linguas discerpere, quam cum bonæ memoriæ Parthenio obtinuisse rethorica dictione.In Leg. 1. Cod. Th. de Legatis et decretis, (12, 12.) Dictator videtur sumi pro eo, qui alicui rei pro imperio suo intercedit :
Nullus igitur obsistat cœtibus Dictator, nemo consiliis obloquatur.Nisi, quod satis placet, accipias pro Magistratu in provinciis Africanis constituto, qui hoc titulo gaudebat, teste Jac. Gothofredo ad hanc legem. Ita etiam Otto de Edilib. cap. 2. pag. 72. Eodem præterea nomine civitates quædam donabant magistratus suos, apud Spartian. in Hadriano cap. 19. Vide Antigraphus, et Dictor.
Dictatio, Scriptum, oratio scripta, apud Senatorem lib. 6. Epist. 12. lib. 8. Epist. 13.
Dictatum, in Gloss. Lat. Gr. :
Ἃμιλλα, ϰαὶ ἀναδεδομένον τοῖς μαθηταῖς.Ita emendo. Ibidem :
Dictat, ἀναδίδωσιν, ὐπαγορεύει. Gennadius laudat Pomærii Dictatum de contemptu mundi. Edidit P. Pithœus Juliani Dictatum de Consiliariis, post Collationem Legis Mosaicæ.
Dictatus, apud Ordericum Vital. lib. 11. pag. 834. Inscriptio veterum Formul. Andegav. :
Incipiunt Dictati seu veteres formulæ Andegavenses.Occurrit iterum in Actis SS. Junii tom. 3. pag. 810. Dictatus quartæ declinationis, in Annal. Benedict. tom. 4. pag. 719. col. 1.
Dictamen, Scribendi forma et modus, formula, stylus, prosa, oratio soluta. Ebrard. Betun.
in Græcismo cap. 11 :
Auctor Mamotrecti in Sapient. :Dictamen prosa est a metri lege solutum.
Stylus, id est, Dictamen.Innoc. III. PP. lib. 14. Epist. 137 :
Litteris ipsis diligenter inspectis, ipsi rescripsimus eas tam ex Dictamine, quod a stylo Cancellariæ nostræ discrepabant omnino,... falsas esse.Idem in c. 2. de Falsar. in 3. Collect. :
Nam licet in stylo Dictaminis et forma scripturæ aliquantulum cœperimus dubitare.Petrus Damian. lib. 1. Epist. 15 :
Dixistis... quia... non deberem prorsus omittere, quin vos aliquando Dictaminibus visitarem.Infra :
Et a Dictaminis, vel intimæ contemplationis intuitu mentis acumen obtundit.Chron. Abbat. S. Trudonis lib. 8. pag. 440 :
Pueros... non tamen Dictamen, quam metrum componere docuit.Gaufrid. in Summa de arte dictandi,
Dictamen. Hæc ex MSS. profert Hahnius l. 1. Vide Arxium ad Ekkehard. IV. Casus S. Galli pag. 101. not. 38. Laudatur a viris doctis, inquit,est orationum series perfectarum, nullis intercisa distantibus, nullis metrorum legibus obligata
Liber Dictaminum Guillelmi de Mandagoto, postmodum Cardinalis, in quo continentur formulæ, quibus pater filio, filius patri, avus nepoti, amicus, etc. scribere, vel etiam eum alloqui debeat. Ejusdem sunt argumenti Magistri Matthæi Dictamina, seu Ars dictatoria, Liber de Stylo Romani Dictaminis, qui adscribitur Greg. VIII. PP. et alter Magistri Transmundi de Arte dictandi. In Gualferbitanæ Bibliothecæ Codice membraneo, Eccardo teste in notis ad Prologum Pactus legis Salicæ, habentur
Bennonis Misnensis Episcopi Rationes Dictandi prosaice ex multorum gestis in unum collectæ, in quo libello meminit quoque Benno Dictaminum Alberici Monachi. Verba ejus sunt :
Sic enim Alberici Monachi viri eloquentissimi librum vituperant, qui etsi plene per singula Dictaminis documenta non scriberet, in epistolis tamen scribendis et Dictandis privilegiis non injuria creditur cæteros excellere.Idem Benno adducit Aginulfi et Abbatis Samaritani scripta ejusdem argumenti, in quibus tamen
temeritatem et indisciplinatæ doctrinæ novitatemculpat. In ead. Bibl. Guelferb. exstat et
Henrici Francigenælibellus de Arte dictandi. Vide Annal. Bened. tom. 3. pag. 642. n. 50. Hahnii Collect. Monument. præfat. tom. 1. num. V. quo volumine continetur Thomæ Capuani Dictator Epistolarum. Ejusdem generis libri enumerantur in Nouveau traité de Diplomatique tom. 5. pag. 594. et in Hofmann, Vermischte Beobachtungen, tom. 4. pag. 1. sqq.