« 2 dieta » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 110a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIETA02
2. DIETA, Iter, quod una die conficitur, vel quodvis iter. Jo. de Janua :
Dieta, diei itineratio, unde Dietare, perendinare.Breviloq. :
Continet autem Dieta legalis 20. milliaria Italica ; Dieta vero vulgaris dicitur illa, quæ habetur secundum consuetudinem regionis.Procopius lib. 1. Vandal. cap. 1 :
Μιᾶς δὲ ἡμέρας ὀδὸς ἐς δέϰα ϰαὶ διαϰοσίους διήϰει σταδίους, ὅσον Ἀθήνηθεν Μεγαράδε ἰέναι.Concilium Andegav. ann. 1365. cap. 3 :
Sane quia nonnulli in nostra provincia Dietas diversimode in casibus præmissis nituntur computare,... nos de communi consilio et assensu hujus Concilii 12. leucas taxamus pro Dieta vulgari, vel etiam usuali, in diœcesi Turonensi et Andegavensi ; in Britannia vero et Cenomannia decem leucas taxamus pro Dieta.Bracton. lib. 4. tract. 1. cap. 46. et Fleta lib. 4. cap. 28. § 13 :
Omnis rationabilis Dieta constat ex 20. milliaribus.Ita etiam Gervasius Tilberiensis in Otiis Imperialibus apud Seldenum in Dissert. ad Fletam pag. 523. ex leg. 1. D. Si quis cautionib. (2, 11.) Brocardus in Descr. T. S. :
A Valania usque ad Antiochiam sunt 4. Dietæ.Rodericus Tolet. lib. 8. de Reb. Hisp. cap. 1 :
Dietis plus fastu regio festinatis, die præfixa venit Toletum.Alanus in Anticlaudiano lib. 4. cap. 9 :
Et lib. 6. cap. 4 :Illic Saturnus spatium percurrit avaroCursu, progressuque gravi, longaque Dieta.
Alberici Chron. ann. 1221 :Tandeni fessa, tremens, admirans virgo DietamExplet, etc.
Tantumque ab illa parte processit, ut nonnisi per decem Dietas distet exercitus ejus ab Audas maxima et famosa civitate.Vide Apparatum bellicum Caroli VIII. Reg. Fr. in Ital. apud Marten, Itinerarii 2. pag. 386. Chronicon Trivetti ad annum 1154. Vitam B. Coletæ tom. 1. SS. Martii pag. 590. Laudes Papiæ apud Murator tom. 11. col. 19.
Dieta Terræ, Quantum terræ quis per diem peragrare potest. Tudebodus lib. 1. Hist. Hierosol.
pag. 780 :
Imperator permisit Boemundo 15. Dietas terræ in longitudinem Romaniæ, et 8. in latitudinem.Lib. 2. :
Quod si libenter jurasset, ei 15. Dietas terræ in extensione ab Antiochia daret.