« »
 
[]« Diligentium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 119a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DILIGENTIUM
DILIGENTIUM, Preces pro mortuis, sic dictæ quod ex dilectione, vel quod pro benefactoribus fundantur. Vide Caritas 2. Ordinar. eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. ubi de Vigil. Nat. Dom. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 907 :
Hora vero undecima ostiarius ebdomadarius, et alii duo minores sonant Diligentium... Postremo vadunt ad S. Michaelem in Domo,... et eunte (subdiacono) super cimiteria cum septimanali cicendelario, ac dicente :
Requiem æternam. Et illo respondente : Et lux perpetua luceat eis. Respondet subdiaconus : Animæ istorum requiescant in pace...
Et sciendum est quia hoc Diligentium eodem modo fit in Epiphania, et eodem ordine
.