![[]](img/image.png)
DIMENSUM, Demensum, mensura. Nova Gall. Chr. tom. 3 col. 384. col. 1. ubi de Martino I.
Abb. S. Vedasti Atrebat. :
Ludovicum Regem Francorum jubentem sibi apud eosdem instrui convivium, solito Dimenso contentum esse docuit.Regibus olim, Principibus, Episcopis, aliisque debebantur convivia, quæ Conradia, Procurationes dicebantur : horum occasione ne nimium vexarentur Ecclesiæ, ad certam duntaxat ferculorum, vini, panis, avenæ, etc. qualitatem quantitatemque tenebantur ; quod hic quidem Dimensum appellatur. Vide Conredium, Procuratio.