« »
 
[]« 1 diœcesis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 121c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIOECESIS1
1. DIŒCESIS, Διοίϰησις, dicebatur plurium provinciarum præfectura. Balsamon in can. 9. Conc. Calchedon :
Διοίϰησις δέ ἐστιν ἡ πολλάς ἐπαρχίας ἒχουσα ἐν ἑαυτῇ.
Harum diœceseon mentio fit passim in Cod. Th. et Just. quæ interdum Tractus appellantur apud Marcellinum, in veteri Provinciarum Libello, edito a Schonhovio, et in Cod. Just. et Th. legibus, ab aliis indicatis. Quælibet vero Diœcesis, quæ plures complectebatur provincias, suas habebat Metropoles. Regebantur singulæ a Comitibus et Vicariis : plures vero una et simul a Præfectis Prætorio. Sed cum de hisce Diœcesibus viri docti hactenus ex instituto disseruerint, ad illos Lectorem amandamus. Consulat igitur, si est animus, Berterium lib. 1. Pith. cap. 2. et Jacob. Gothofredum ad leg. 13. Cod. Th. de Medicis, et in Topographia ejusdem Codicis part. 1. etc. Atque inde manavit, ut
Diœceses dicerentur potissimum provinciæ, quibus præerant Metropolitani, vel Archiepiscopi, ut in Concilio Calchedonensi can. 28. Anastasius in S. Dionysio PP. :
Hic Presbyteris Ecclesias divisit, et Parochias, et Diœceses instituit.
Adde Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 7. Hincmarus Remensis :
Non solum Diœcesis, verum etiam Parochia mea inter duo regna sub duobus Regibus habetur divisa.
Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico, de Archiepiscopo :
Cujus Ecclesia subscribitur diœcesis.
Abusive vero postmodum appellati Episcoporum districtus, qui proprio vocabulo Parochiæ passim nuncupantur.