« Diptire » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 122c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIPTIRE
DIPTIRE. Eckehardus Junior de Casib. S. Galli cap. 1. pag. 46 :
Altare vero S. Mariæ et analogium evangelicum, ejusdem fratris nostri artificio in locis congruis deaurata, Hattonis sui de scriniis vestivit argento, et Diptivit, ut videre est, ex auro electo.Goldastus hic putat legendum gipsivit, quod est, inquit, induxit et illevit, adducitque hunc locum ex Burchardo cap. 1. ad sententiam :
Othmari Ecclesiam crypta et fornicibus gypsi atque auri speciebus convenienter auctam, auro et coloribus ornaverat.At Spelmannus a Saxonico dippan, i. Tingere, inficere, deductum mavult, aut a Græco δύπτειν, quod est, Tingere, mergere.