« »
 
[]« 1 directum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 125a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIRECTUM1
1. DIRECTUM, Idem quod Rectum, de qua voce infra, Jus. Præceptum Rodulphi Regis Franciæ pro Monasterio Tutelensi :
Hoc autem contra jus regni fieri nemo censeat, quandoquidem excellentissimi Imperatores Directa sua, quoties causa exegerit, leguntur immutasse.
Directa ex Præcepto Rodulphi regis, Ordinationes, statuta interpretor, quæ reges, quandocunque res postulabat, immutabant. Romualdus Salernitanus in Chronico MS. ann. 1120 :
Willelmus Dux Apuliæ atque Calabriæ devenit ligius homo Papæ Callisti factus per Directum contra omnes homines.
Directum Facere, etc. Jus facere, Faire droit, etc. Marculfus lib. 1. form. 21 :
Jubemus... ut ille vir omnes causas lui, ubicunque prosequi, vel admallare deberet, ut unicuique pro ipso vel hominibus suis reputatis conditionis Directum faciat, etc.
Charta Caroli Mag. apud Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 185 :
Sed in eorum privatas audientias agentes ipsius Ecclesiæ unicuique de reputatis conditionibus Directum facerent, et ab aliis simulque perciperent veritatem.
Vetus Charta apud Rubeum lib. 5. Hist. Ravennatis :
Quia nullam scriptionem inde habemus, nec ullum Directum inde reperire potuimus.
Querimonia Berengarii Vicecomitis Narbonensis adversus Guiffredum Archiepisc. Narbon. ann. 1056 :
Deinde conjux mea videns eum, rogavit restituere corpora sancta, et idem ipse ad Ecclesiam suam redire, Directumque nostrum supra modum accipere, neque audire voluit.
Infra :
Voluique ei affirmare Directum, et de me et de conjuge mea, et de omnes meos in judicio sui diœcesi Episcoporum, et Episcopi Arelato per decem millia solidos : qui renuit.
Edictum Sancii Regis pro pace seu treuga servanda, Spicil. Acher. tom. 8. pag. 371 :
Si infra quindecim dies damnum in posse dominorum suorum resarcire noluerint, aut Directum firmare ; [] deinde Vicarius accipiat pignora in personis propriis.
Appendix ad Formulas Marculfi form. 26 :
Homo aliquis nomine ille, ita factus, apud arma sua super me venit, et colpus super me misit, et sic mihi Deus Directum dedit, ego ipsa de mea arma percussi, et talis colpus ei dedi pro quid ipse mortuus est.
P. Carpentier, 1766.
Ad Directum Habere, In jus vocare, juri stare. Charta ann. 1157. inter Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 566 :
Exceptis meis hominibus, quos infra quadraginta dies ad Directum tibi habere potuero. Droitoier,
eodem sensu, in Cons. Pet. de Font. cap. 21. art. 32 :
Kant plais est d'iretage, ne doit on mie contraindre l'averse partie de Droitoier u lieu, juske jour souffisant soit mis. Endroitoier,
ibid. cap. 15. art. 26. Stat. ann. 1398. tom. 9. Ordinat. reg. Franc. pag. 98. art. 1 :
Les ferrons et gens dudit mestier se doivent venir Droittoier devant lui (maistre) de ce que touche ledit mestier.
Directa, Eadem notione, in Epistola Leonis Regis Armeniæ in Gestis Innocentii III. PP. pag. 127.
Directum Verbum. Gregorius Turon. lib. 4. Hist. cap. 14 :
Desistite ab hac intentione, verbum enim Directum non habemus.
Directo et Rationi Stare, in veteri Consuetudine Jaccæ in Aragonia : nos dicimus, Ester à droit.
Directum Complere. Fori Oscæ Jacobi I. Regis Aragon. ann. 1247. fol. 9 :
Pater vel mater qualicunque modo se habeat filius eorum non teneatur respondere pro illo, aut complere Directum, nisi in illis casibus, etc.
Directio, Idem quod Directum. Concilium Narbonense ann. 1054. cap. 6 :
Secundum modum culpæ Directionem faciat per judicium aquæ frigidæ, aut per exilium, sicut statutum est.
Drictum, vox formata ex Directum, eadem notione, unde nostri Droit dicunt. Capitula Caroli Mag. tom. 2. Histor. Franc. pag. 186 :
Promitto ego, quod inantea fidelis sum domino Karolo piissimo Imperatori... sicut per Drictum debet esse homo domino suo.
Eadem formula veteri lingua Francica occurrit apud Nithardum lib. 3. ann. 842. in Fœdere Ludovicum inter et Carolum Reges :
Si cum hom per Dreit son fradra saluar dist, etc.
Adde 2. Capitul. Caroli M. ann. 802. post cap. 33. Judicatum Caroli C. in Tabul. S. Dionysii ann. 22 :
Et plus per Drictum et per legem, quam coloni, sicut manifestum est, fecissent.
Notitia vetus apud Freherum in Orig. Palat. lib. 1 :
Facta est inquisitio de Sueinheim, si per Drictum deberet attingere ad villam Hurseldomarcam.
Alia notitia apud Perardum pag. 35 :
Et per lege et Dricto plus debet esse servus domno Ludovico, quam ingenuus.
Vide Drictum suo loco et mox in Directum 3.