« Discrimen » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 133c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISCRIMEN
DISCRIMEN, Discriminale. Gloss. Lat. Gr. :
Discrimen, ἀναϰτένισμα, διάϰριμα, ϰαὶ ϰίνδυνος, Discerniculum,discernendis seu dividendis ante frontem mulierum capillis idoneum. Glossar. Lat. Theotisc :
Discriminalia, muliebris capitis ornamentum, quo crines discernunt.Joan. de Janua :
Discriminalia dicuntur, quæ dividunt capillos per mediam frontem.Infra ex Isid. lib. 11. cap. 1 :
Sunt proprie Discriminalia, quibus crines divisi religantur.Idem Isid. lib. 19. cap. 31 :
Discriminalia capitis mulierum sunt vocata ex eo, quod caput auro discernant : nam discriminare, dividere dicitur.Isaias cap. 3 :
Et monilia, et armillas, et mitras et Discriminalia, et perischelides, etc.Ubi Mamotrect. :
Discriminalia, quæ sunt ad distinguendum capillos, ne ad invicem intricentur.Lex Bajwar. tit. 7. § 5 :
Si Discriminalia ejecerit de capite Wulworf dicunt, Baluz. habet, quod Walwrst dicunt, vel virgini libidinose crines de capite extraxerit, etc.Acus crinalis, Apuleio. Martial. lib. 14. Epig. 24 :
S. Hieronymus in Isaiam cap. 3 :Tenuia ne madidi violent bombycina crines,Figat acus tortas sustineatque comas.
Habent acus mulieres, quibus ornamentorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et in sparsos dissipentur capillos. Discriminalis acus,apud eumdem lib. 3. in Ruffinum cap. 11. Martian. Capel. l. 9. § 903 :
Ubi spicum pro spica usurpatur. Vide Pricæum ad Apolog. Apuleii pag. 11.Crinalem spicum pharetris deprome cupidoLibens capillum solvere.