« »
 
[]« Discrimen » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 133c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISCRIMEN
DISCRIMEN, Discriminale. Gloss. Lat. Gr. : Discrimen, ἀναϰτένισμα, διάϰριμα, ϰαὶ ϰίνδυνος, Discerniculum, discernendis seu dividendis ante frontem mulierum capillis idoneum. Glossar. Lat. Theotisc : Discriminalia, muliebris capitis ornamentum, quo crines discernunt. Joan. de Janua : Discriminalia dicuntur, quæ dividunt capillos per mediam frontem. Infra ex Isid. lib. 11. cap. 1 : Sunt proprie Discriminalia, quibus crines divisi religantur. Idem Isid. lib. 19. cap. 31 : Discriminalia capitis mulierum sunt vocata ex eo, quod caput auro discernant : nam discriminare, dividere dicitur. Isaias cap. 3 :
Et monilia, et armillas, et mitras et Discriminalia, et perischelides, etc.
Ubi Mamotrect. :
Discriminalia, quæ sunt ad distinguendum capillos, ne ad invicem intricentur.
Lex Bajwar. tit. 7. § 5 :
Si Discriminalia ejecerit de capite Wulworf dicunt, Baluz. habet, quod Walwrst dicunt, vel virgini libidinose crines de capite extraxerit, etc.
Acus crinalis, Apuleio. Martial. lib. 14. Epig. 24 :
Tenuia ne madidi violent bombycina crines,
  Figat acus tortas sustineatque comas.
S. Hieronymus in Isaiam cap. 3 :
Habent acus mulieres, quibus ornamentorum crinium compago retinetur, ne laxius fluant, et in sparsos dissipentur capillos. Discriminalis acus,
apud eumdem lib. 3. in Ruffinum cap. 11. Martian. Capel. l. 9. § 903 :
Crinalem spicum pharetris deprome cupido
  Libens capillum solvere.
Ubi spicum pro spica usurpatur. Vide Pricæum ad Apolog. Apuleii pag. 11.