« »
 
[]« Disparagare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 137a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISPARAGARE
DISPARAGARE. Ea invaluit jam ab olim, non apud Francos modo, sed et apud exteras omnes ferme nationes, consuetudo, ut viri nobiles in matrimoniis uxores sibi adjungerent, simili natalium splendore illustres, ne si abjectæ conditionis fœminis commiscerentur, generis nobilitatem turpi commercio commacularent, et ut ait Novella Theod. de Mulierib. quæ se propriis servis junxerant,
ne insignium familiarum clara nobilitas indigni consortii fæditate vilesceret, et quod splendore forsitan Senatoriæ generositatis obtinuerat, contactu vilissimæ societatis amitteret
. Quo spectant ista Salviani lib. 4 :
Deformantes sancti connubii honorem per degeneris contubernii vilitatem, non erubescentes, maritos se fieri ancillarum suarum, præcipitantes fastigium nobilium matrimoniorum in cubilia obscena servarum, digni prorsus etiam illarum statu, quarum se putant dignos esse consortio.
Et hæc Lactantii lib. de Mortib. persecutor. num. 38 :
Ingenuas virgines imminutas servis suis donabat uxores.
Boetius in Topicis impar matrimonium vocat, cum civis Romana peregrino vel servo nubit. Ita etiam Lambertus Schafnaburg. ann. 1057. In Lege Wisigothorum lib. 5. tit. 7. § 17. prohibentur ejusmodi connubia, quia, inquit,
generosa nobilitas inferioris tactu fit turpis, et claritas generis sordescit commixtione abjectæ conditionis
. Sed et apud illos ea Lex viguit, ut puella nobilis, quæ
honestatis suæ oblita, personæ suæ non cogitans statum, ad inferiorem forte maritum devenerit, portionem suam, sive divisam, sive non divisam, quam de facultate parentum fuerat consecuta vel consecutura, amitteret
, nec fratrum aut sororum hæreditatem consequi posset, lib. 3. tit. 1. § 8. Id etiam de veteribus Saxonib. testatur Adam Bremensis cap. 5. ex Eginhardo. Tradit præterea Conradus Uspergensis Henricum IV. Imp. [] a suis incusatum,
quod filias illustrium, quibuslibet obscure natis conjugaret
. Alia in hanc sententiam congessimus ad Joinvillam. Vide Grimm. Antiq. Jur. German. pag. 439.
De Francis nostris id constat, eos abhorruisse semper ejusmodi conjugia, quod testatur Gregorius Turon. lib. 3. Hist. cap. 31. ubi de filia Theodorici Regis Italiæ ex Clodovei Regis sorore, quæ, spreto matris consilio, servo suo Trauvilani nupserat :
Cumque mater ejus contra eam valde frenderet, peteretque ab ea, ne humiliaret diutius nobile genus, sed dimisso servo, similem sibi de genere Regio, quem providerat, deberet accipere, nullatenus voluit acquiescere.
Legibus Francorum, a quibus morem hunc hauserunt Angli, Scoti, et alii, licebat Domino feudi superiori puellam nobilem, cujus ex lege tutor erat, cum ad legitimam ætatem pervenisset, quæ ad annum decimum quartum definiebatur, matrimonio, dummodo compar esset, copulare. Charta Libertatum Angliæ ann. 1215. apud Mathæum Paris :
Hæredes maritentur sine Disparagatione.
Quoniam Attachiamenta cap. 91 :
De hærede vero cum sit 14. annorum, vel ultra, usque ad plenam ætatem, si se maritaverit sine licentia domini sui, ut ei auferat maritagium, et Dominus ei offert rationabile maritagium, ubi non alias Disparagetur, vel dispersonetur, etc.
Charta anni 1206. apud Will. Thorn :
Ita quod Rogerus habebit prædictam vardam, donec pueri habeant ætatem, quod possint terram tenere et tunc maritabit illos, ita quod non sint Disparagati.
Charta Hervæi Comitis Nivernensis ann. 1215. apud Duchesnium in Probat. Histor. Castilioneæ pag. 41 :
Ita tamen quod si ego a dicta Mathilde uxore mea filiam vel filias suscepero, prædicti domini Ludovici filius, qui cum dicta Agnete filia mea sponsalia contrahet, eam vel eas post mortem meam et uxoris meæ, maritabit per terram vel per denarios sine Disparagamento,
ubi male Dispergamento editum. Regestum Feodor. et servitiorum fol. 16 :
Guillaume Noël tient du Roy son marchié et ses freres, en telle maniere, que le Roy puet marier sa premiere fille, sans la Desparager.
Apud Littletonem sect. 103 :
Si hæres, seu pupillus nobilis, infra ætatem 21. annorum sit, donques le Seigneur avera la garde et mariage de lui.
Id est, tutor illius erit, et illum maritare poterit. Si puella sit hæres, et 14. annum attigerit, potest Dominus, donec decimum sextum attigerit, quæ legitima et plena est puellarum ætas, providere ei de convenienti matrimonio, sine
Disparagatione. Le Seignior poit tender conrenable mariage sauns Disparagement
. Vide Matth. Paris pag. 271. Thomam Madox Formul. Anglic. pag. 326. et Rymerum tom. 11. pag. 771. col. 2.
Quod si Dominus secus fecisset, et hæredem, puerum seu puellam, dispari matrimonio junxisset, mulctabatur, prout in Statuto de Merton. cap. 6. statuitur apud Littletonem sect. 107 :
De Dominis, qui maritaverint illos, quos habent in custodia sua, villanis, vel aliis, sicut burgensibus, ubi Disparagentur, si talis hæres fuerit infra 14. annos, et talis ætatis, quod matrimonio consentire non possit, tunc si parentes ejus conquerantur, Dominus amittet custodiam illam usque ad ætatem hæredis, et omne commodum, quod inde receptum fuerit, convertetur ad commodum hæredis infra ætatem existentis secundum dispositionem parentum, propter dedecus ei impositum. Si [] autem fuerit 14. annorum et ultra, quod consentire possit, et tali matrimonio consenserit, nulla sequatur pœna.
Iisdem verbis hæc habentur in legibus Baron. Scotic. seu Quon. Attach. cap. 92. ex quibus infert Littletonus, disparagationem locum non habere, nisi cum hæres infra 14. ætatis annum a Domino conjugio copulatur. Vide Chartam feodi pag. 181. v. Cowellum et lib. 1. Instit. tit. 10. § 4. et 6. etc.
Per Statuta Hierosolymitana, seu Assisias, cap. 190. et seq. Dominus poterat mulierem viduam, vel puellam, quæ 12. ætatis annum excesserat, et feudum militare, aut corporali, ut aiebant, servitio obnoxium, possidebat, compellere ad matrimonium, ipsasque maritare, mais que il ne la Deparaige, dummodo compar esset conjugium. Quo spectant, quæ habet Willelmus Tyrius lib. 12. cap. 12. de Balduino II. Rege Hierosol. qui tanquam Dominus superior Antiochenum Principatum sibi asseruerat, donec hæres adolesceret :
Collatis igitur liberis vel aliorum graduum consanguineis, eorum, qui in acie ceciderant, possessionibus, prout ratio vel regionis consuetudo deposcebat : viduis quoque apud Compares et comparis meriti viros nuptui collocatis, etc.
Denique veteri Normanniæ jure municipali 1. part. :
Les suers ne poent demander, ne clamer partie en l'heritage leur pere encontre leurs freres, ne leurs hers, mes eles poent demander suffisant mariage. Et se les freres les poent marier sans Desparagier, soi de leur moeble sans terre, ou de terre sans moeble, cen leur doit souffire, etc.
quæ sic Latine efferuntur apud Ludewig. tom. 7. Reliq. MSS. pag. 216 :
Si fratres eas ex mobili sine terra vel cum terra vel ex terra sine mobili voluerint maritare viris eis ydoneis sine Disparatione, hoc eisdem debet sufficere ;
ubi pro Disparatione f. legendum est Disparagatione. Plures porro casus Disparagationis profert Edw. Cokus ad Littletonem sect. 107. Adde Novam Consuet. Norman. art. 228. et 151. Bractonum lib. 2. cap. 38. § 1. 7. Fletam lib. 1. cap. 10. § 2. Rastallum verbo Disparagement, et quæ observavimus ad Joinvillam Dissert. 10. et ad Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 61.
Huic porro voci opponitur alia, Imparagare, nostris Imparager, id est, filiam per nobile et conveniens matrimonium alicui copulare, ut est in Consuetudine Andegavensi art. 128. 241. Perperam vero editum.
Disparatus, pro Disparagatus, in Charta Willelmi Comitis Forcalquerii ann. 1211 :
Fuitque arbitrium Curiæ suæ, quod non audierant, neque viderant, quod Baronia aliqua esset divisa pro hærede femina, in qua hæres masculus haberetur ; sed hæres femina maritagium accipiebat a patre vel matre sua, vel matribus suis, tale siquidem, in quo non erat Disparatus, et quod ei conveniret secundum genus et nobilitatem suam.
Habetur tom. 11. Spicilegii Acheriani. Vide Paragium.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dispengatio, pro Disparagatio. Charta Henrici Regis Angl. ann. circiter 1155. pro Normannis, apud D. Brussel de Usu feudorum tom. 2. pag. 11. ad calcem :
Heredes absque Dispengatione maritentur. Vidua post mortem mariti sui statim et sine difficultate habeat maritagium suum et hereditatem suam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dispariata. Chartular. S. Vandreg. tom. 1. pag. 1118 :
Ad faciendam voluntatem suam, et maritandum cuicumque voluerit, ita ut non sit Dispariata de genere.
[]
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dispergamentum. Charta Conventionum Comitis Nivernensis de tradenda filia sua ann. 1115. apud Marten. Collect. Ampliss. tom. 1. col. 1124 :
Quod si ego a dicta Mathilde uxore mea filiam vel filias suscepero, prædicti Domini Ludovici filius, qui cum dicta Agnete filia mea sponsalia contrahet, eam vel eas post mortem meam et uxoris meæ maritabit per terram et per denarios sine Dispergamento.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dispergatio, apud Rymerum tom. 3. pag. 136. col. 2.