« »
 
[]« Disrecitare » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 142a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DISRECITARE
DISRECITARE, De aliquo detrahere. Baldricus in Gestis Alberonis Archiep. Trevirensis :
Dicitur quoque quod aliquando Regi et exercitui ejus formam simulans contracti, et sedens in asino occurrit, et a Regina quinque solidos in eleemosynam recepit, et in itinere longius comitatus processum, sub specie mendici, Regis sub mensa locatus, audierit plurima Regem ipsum cum Regina, et cum aliis suis fidelibus, loguentem de his, quæ contra Papam machinatus erat, atque inter cætera de insidiis contra ipsum Alberonem Disrecitantem, et quæ viæ ipsi Romam tendenti essent interclusæ, etc.