« »
 
DIVISIO 1, DIVISIO 2, DIVISIO 3, DIVISIO 5, DIVISIO 6, DIVISIO 7.
[]« 1 divisio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 150c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVISIO1
1. DIVISIO. Tabularium Lascarrensis Ecclesiæ ann. 1101. apud Marcam lib. 5. Hist. Beneharn. cap. 10 :
Et si forte in his duellum, vel aliqua Divisio advenerit, damnum eis concessit.
Ubi idem vir doctissimus observat, in veteribus tabulis Sordensis Monasterii, et S. Petri Generensis, Divisionem usurpari pro Examine ferri candentis, vel aquæ calidæ. Idem Tabularium apud eumdem lib. 4. cap. 19. n. 3. :
Deinde venit Willelmus Præpositus clamans de rustico, et accepit justitiam in manu ejusdem Vicecomitis, et fecit Divisionem ferri, et gratia Dei vicit eum.
Vide eumdem Marcam lib. 5. cap. 30. n. 7. Quo forte referri potest, quod Petrus Resenius ad Jus aulicum Canuti II Regis Daniæ pag. 618. ait, quosdam existimare, vocem Ordel, quæ Anglo-Saxonibus, Germanis, et Danis, quamvis purgationem vulgarem significat, compositam esse ab ert, locus, et deele, dividere. Utcumque sit, videtur fuisse divisio, sors quævis : nam et sors divisionem significat. Joann. Sarisber. lib. 10. Policratici cap. 12. et Petrus Blesensis de Præstigiis fortunæ :
Sortilegi sunt, qui sub nomine fictæ religionis superstitiosa quadam observatione rerum pollicentur eventus ; quod genus Sortes Apostolorum et Prophetarum, et Dividentium, et inspectio tabulæ, appellatur.
P. Carpentier, 1766.
Division, pro Frénésie, Insania, animi perturbatio, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 246 :
Laquelle Jehanne pour aucune frénésie ou Division, qui lui estoit venue, ou autrement,... se pendi à un tref de la cheminée de son hostel.
[]« 2 divisio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 150c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVISIO2
2. DIVISIO. Divisiones versuum in Psalmis, ϰόμματα, in Capitul. Aquisgran. ann. 789. cap. 68. et lib. 1. Capitul. cap. 66. Vide Incisio.
[]« 3 divisio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 150c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVISIO3
3. DIVISIO, Arbor incisa, agrorum divisionem faciens. Vide Lachus.
[]« 5 divisio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 150c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVISIO5
5. DIVISIO, Testamentum. Vide Divisa.
[]« 6 divisio » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 150c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVISIO6
6. DIVISIO, Congiarium. Vetus inscriptio apud Gualterum in Tabul. Sicul. pag. 57 :
Cujus Statuæ dedicationem decurionibus Augustalibus epulantibus, populo viritim Divisionem dedit.
[]« 7 divisio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 150c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIVISIO7
7. DIVISIO, Divortium. Canones Hibern. apud Acherium Spicil. tom. 9. pag. 34 :
De eo quod melior Divisio, quam discordia.
Synodus :
Melius est Dividere, quam semper discordare ; Divisio enim præstat pacem, discordia vero destruit.