« »
 
DIŒCESIS 1, DIŒCESIS 2.
[]« 1 diœcesis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 121c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIOECESIS1
1. DIŒCESIS, Διοίϰησις, dicebatur plurium provinciarum præfectura. Balsamon in can. 9. Conc. Calchedon :
Διοίϰησις δέ ἐστιν ἡ πολλάς ἐπαρχίας ἒχουσα ἐν ἑαυτῇ.
Harum diœceseon mentio fit passim in Cod. Th. et Just. quæ interdum Tractus appellantur apud Marcellinum, in veteri Provinciarum Libello, edito a Schonhovio, et in Cod. Just. et Th. legibus, ab aliis indicatis. Quælibet vero Diœcesis, quæ plures complectebatur provincias, suas habebat Metropoles. Regebantur singulæ a Comitibus et Vicariis : plures vero una et simul a Præfectis Prætorio. Sed cum de hisce Diœcesibus viri docti hactenus ex instituto disseruerint, ad illos Lectorem amandamus. Consulat igitur, si est animus, Berterium lib. 1. Pith. cap. 2. et Jacob. Gothofredum ad leg. 13. Cod. Th. de Medicis, et in Topographia ejusdem Codicis part. 1. etc. Atque inde manavit, ut
Diœceses dicerentur potissimum provinciæ, quibus præerant Metropolitani, vel Archiepiscopi, ut in Concilio Calchedonensi can. 28. Anastasius in S. Dionysio PP. :
Hic Presbyteris Ecclesias divisit, et Parochias, et Diœceses instituit.
Adde Baldricum Noviom. lib. 1. cap. 7. Hincmarus Remensis :
Non solum Diœcesis, verum etiam Parochia mea inter duo regna sub duobus Regibus habetur divisa.
Gillebertus Lunicensis Episcopus de Usu Ecclesiastico, de Archiepiscopo :
Cujus Ecclesia subscribitur diœcesis.
Abusive vero postmodum appellati Episcoporum districtus, qui proprio vocabulo Parochiæ passim nuncupantur.
[]« 2 diœcesis » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 121c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DIOECESIS2
2. DIŒCESIS, Parochia. Guill. Brito in Vocabul. :
Diœcesis proprie est baptismalis Ecclesiæ territorium et gubernatio.
Concilium Agath. can. 54. et Epaonense can. 8 :
Presbyter, dum Diœcesim tenet, de his, quæ emerit, ad Ecclesiæ nomen scripturam faciat.
Concilium Aurelian. IV. cap. 33 :
Si quis in agro suo aut habet, aut postulat habere Diœcesim, primum ei deputet sufficienter, et Clericos, qui ibidem sua officia impleant.
Capitula Caroli M. lib. 7. cap. 365. 465. :
Placuit, ut unusquisque Episcopus per singulos annos cunctas Diœceses Parochiasque suas circuire non negligat.
Messianus in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Venit ad agrum Ecclesiæ nostræ, ubi Diœceses sunt, qui succentriones vocantur.
Ita Diœcesim pro Parochia curiana usurpant etiam Sidonius lib. 9. Epist. 16. Gregor. Turon. lib. 4. Hist. cap. 13. lib. 4. cap. 5. et lib. 7. [] cap. 38. Concil. Toletanum. IV. can. 23. Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 49. 67. Charta Ludovici Pii apud Ughellum in Episcopis Veronensibus, etc. Vide Filesacum lib. de Parochiis cap. 1. Diœcesanæ Ecclesiæ, parochiales, in Concilio Tarraconensi sub Hormisda PP. cap. 7. 8. 13.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Diœcesis Laterana. Paulus Bernriedensis in Vita S. Gregorii VII. PP. cap. 30 :
Nam duo rustici non improbabili curiositate ducti, cum adventum novi Pontificis in Lateranam Diœcesim comperissent, ad videndum eum mutuis cohortationibus instigati ad Ecclesiam properant : quo cum pervenissent, invenerunt eum juxta altare Missarum solemnia celebrantem.