« 1 dolium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOLIUM1
1. DOLIUM. Charta ann. 1199. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 181 :
Auditis rationibus, decretum est, quod Domini de Vico habeant in perpetuum medietatem pulmenti, et quod Præposito et Ecclesiæ Magalonensi remaneat salvum in perpetuum totum pulmentum, seu usaticum Dolii Gradus : quod Dolium ita interpretatur, quantum durant undique littora maris, id est, quantum durat canalis a mari usque ad stagnum.Fateor me non assequi, quid sit dolium hoc loco. Forte scriptum erat in MS. contracte Dnium, id est, dominium, ex quo dolium confecerit Gariellus. Non tamen definio.