« »
 
[]« 1 dolium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOLIUM1
1. DOLIUM. Charta ann. 1199. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 181 :
Auditis rationibus, decretum est, quod Domini de Vico habeant in perpetuum medietatem pulmenti, et quod Præposito et Ecclesiæ Magalonensi remaneat salvum in perpetuum totum pulmentum, seu usaticum Dolii Gradus : quod Dolium ita interpretatur, quantum durant undique littora maris, id est, quantum durat canalis a mari usque ad stagnum.
Fateor me non assequi, quid sit dolium hoc loco. Forte scriptum erat in MS. contracte Dnium, id est, dominium, ex quo dolium confecerit Gariellus. Non tamen definio.