« »
 
DOLIUM 1, DOLIUM 3, DOLIUM 4, DOLIUM 5.
[]« 1 dolium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOLIUM1
1. DOLIUM. Charta ann. 1199. apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 181 :
Auditis rationibus, decretum est, quod Domini de Vico habeant in perpetuum medietatem pulmenti, et quod Præposito et Ecclesiæ Magalonensi remaneat salvum in perpetuum totum pulmentum, seu usaticum Dolii Gradus : quod Dolium ita interpretatur, quantum durant undique littora maris, id est, quantum durat canalis a mari usque ad stagnum.
Fateor me non assequi, quid sit dolium hoc loco. Forte scriptum erat in MS. contracte Dnium, id est, dominium, ex quo dolium confecerit Gariellus. Non tamen definio.
[]« 3 dolium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOLIUM3
3. DOLIUM, Idem quod supra Doliata. Charta Rob. comit. Attrebat. ann. 1296 :
Quatuordecim Dolia farinæ continentia sexaginta et tres esquartas, pro pretio quater viginti octo librarum et quatuor solidorum Turonensium..... Quatuor Dolia farinæ continentia decem et octo esquartas.
[]« 4 dolium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 157b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOLIUM4
4. DOLIUM, Cupa major, lacus vinarius. Charta Gebhardi episc. Patav. ann. [] 1222. apud Bern. Pez. tom. 6. Anecd. part. 2. pag. 74. col. 1 :
Ut omnes decimæ, quæ solventur de cultura vinearum,... in Dolium communitatis, quæ Tailpotge dicuntur, immittantur ; quæ (decimæ) solutæ in idem mittentur Dolium, de quo tunc Dolio cuilibet debita et æqua portio fideliter assignetur.
[]« 5 dolium » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 157c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOLIUM5
5. DOLIUM, Corbis, cista. Consuet. Mss. S. Crucis Burdegal. ante ann. 1305 :
Item medium Dolium ad ponendum panem bene honestum.