« »
 
[]« 2 doma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 158a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMA2
2. DOMA, Ager, prædium, possessio. Joan. Diaconus lib. 1. Vitæ S. Gregorii PP. cap. 6 :
Monasterium in proprio Domate fabricavit.
Charta Caroli M. apud Browerum lib. 3. Antiq. Fuld. cap. 16 :
Cum in proprio Domate sibi Monasterium fecisset.
Chronicon Laurishamense :
Tradiderunt Deo et S. Nazario de suis possessionibus in vico Della Ecclesiam, in proprio Domate fabricatam, tribus jugeribus vineti et una curte dotatam.
Will. Tyrius lib. 4. cap. 9 :
Viro venerabili Theophilo, qui erat in eadem civitate potentissimus, in proprio Domate Basilicam dedicante.
Chronicon Reicherspergense ann. 1004 :
Nobilissimum Episcopatum Babenberg ex integro in suo Domate fundavit, ac possessionibus et honoribus locupletavit.
Adalbert. Vita Henric. II. Imp. cap. 6. Adelbertus Abbas Heidenhemensis pag. 358 :
Capellam in proprio Domate fabricavit.
Anniversarii Ecclesiæ Alamannicæ :
Gerungus..... domum cum Domate sicut a conjuge sua jure proprietatis acceperat, junctoque Domate, quod ab Odalrico coemerat, jure legitimo contradidit.
Charta Henrici Imp. ann. 1048. in Metropoli Salisburgensi tom. 2. pag. 26 :
Cum omnibus appenditiis jure ad eosdem mansos pertinentibus, id est, Domatibus, agris, silvis, pratis, etc.
Alia Henrici Imp. ann. 1111. ibidem tom. 2. pag. 549 :
Scilicet decimas de hortis, de pomariis, [] de vineis, de agris, quæ de illo Domate coluntur, etc.