« »
 
[]« 1 domicellæ » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 162a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMICELLAE1
1. DOMICELLÆ, universim dictæ filiæ Principum, Magnatum, Baronum, et Militum, innuptæ. Quemadmodum enim istorum filii, qui nondum ad Militarem ordinem provecti fuerant, Domicelli tantum, ita et eorum filiæ, Domicellæ indigitabantur, cum Baronum et militum uxores Dominæ, uti conjuges Domini, vocarentur. Apud Bromptonum ann. 1000. Ducis Normanniæ filia, quam postmodum in uxorem duxit Ethelredus Rex Angliæ Domicella dicitur. Sic apud Sanutum lib. 3. part. 12. cap. 13. Maria, quæ jus suum in Regnum Hierosolymitanum Carolo I. Siciliæ Regi transscripsit, filia Boemundi IV. Principis Antiochiæ, eadem donatur appellatione. Rogerius de Destructione Hungariæ cap. 34 :
Dominæ vero, Domicellæ, et puellæ nobiles se in Ecclesiam recipere voluerunt.
At in Francia nostra usus invaluit, ut Regum filiæ Dominæ, cæterorum vero, Regii quantum vis stemmatis Principum, Domicellæ compellentur. Tilius :
Le surnom de France appartient aux filles des Rois de France, soient nées avant, ou durant le regne. Vray est, que si elles sont nées auparavant, ne le prennent qu'aprés l'avenement à la Couronne, et si elles sont filles de fils aisné du Roy, sont appellées Mesdames dés leurs naissance, pour l'asseurance de la Couronne à leur pere sans sa mort. Les autres ne sont appellées que Mesdamoiselles, et aprés l'advenement Mesdames, avec le surnom de France.
Deinde addit contra receptum hunc in Gallia morem, Franciscum II. Britanniæ Armoricæ Ducem, Annam et Isabellam filias, Dominas appellasse, in eo, quod cum Carolo VIII. Rege sancivit fœdere ultimo Augusti ann. 1488. Vide Chartam originalem Joannis Lenge, ubi inscribitur
Chevalier le Roy Maistre d'hostel nos Dames filles le Roy
, ann. 1326.
P. Carpentier, 1766.
Sed et militum uxores eodem compellabantur nomine, ut colligimus ex Charta ann. 1347. in Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 256 :
Ysabel de Combes Damoiselle[] vefve de l'aage de quatre vins ans, etc.
Nisi domicelli uxor ibi indigitetur.