« 2 domicellæ » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 162b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMICELLAE2
2. DOMICELLÆ, et Dominæ, Canonicæ sæculares : de quibus, ita Jacob. de Vitriaco in
Hist. Occid. cap. 31 :
In quibusdam Teutonicorum et Alemannorum provinciis quædam sunt mulieres, quas Canonicas sæculares seu Domicellas appellant. Non enim Moniales nominari volunt, sicut Canonici sæculares Monachi dicuntur. Hæ siquidem adeo personas accipiunt, quod non nisi filias Militum et Nobilium in suo Collegio volunt recipere, etc.ubi plura de earum vestimentis, convictu, cantu in Ecclesia, etc.
Dominæ etiam appellantur in Regula Clarissarum, Sanctimoniales omnes. Fori Bigorrenses
artic. 9 :
Omni tempore pax teneatur, Clericis, Ordinatis, Monachis, et Dominabus, et eorum comitibus : ita quod si quis ad Dominam confugerit, restituto damno quod fecerit, persona salvetur.Liber Evangeliorum Monasterii Ord. S. Benedicti S. Petri de las Puellas, in Hispania, in quo depictæ sunt Abbatissa et Moniales, cum hisce characteribus :
Hæc sunt Dominarum tot nomina scripta bonarumQuas docuit mores Adalera.
◊ Rodericus Toletan. lib. 6. Hist. Hisp. cap. 4 :
Sepultus est in Sexena, quam mater sua Regina Sancia construxerat hospitali, et instituerat ibi Collegium Dominarum.Necrologium Monasterii S. Petri Remensis 14. Mart. :
Donna Gela Abbatissa B. Petri Remens. B. memoriæ mater piissima, quæ reditus Ecclesiæ in vestibus Dominarum assignavit, instituit, confirmavit.Charta ann. 1233. apud Ughellum tom. 1. pag. 330 :
Monasterio S. Stephani, in quo S. Spiritus gratia inflammatus, ordinem Dominarum inclusarum instituere statuit.Sed et apud Græcos ϰυρίαι appellatæ Sanctimoniales, etiam ab sororibus : ϰυρίαι ἀδελφαὶ, in Vita Eupraxiæ virg. n. 23. 28. et alibi.