« »
 
[]« 2 dominium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 172c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINIUM2
2. DOMINIUM, JC. Anglis dicitur principale manerium, quod Dominus et antecessores semper possederunt, cum omnibus appenditiis. Ita Rastallus. Gallis nostris, Chef lieu du fief, qua notione in Charta ann. 1201. Matthæi de [] Hamo ex Chartul. Abbatiæ S. Nicolai de Arida-Gamantia Diœc. Atrebatens. :
Fratribus Ecclesiæ S. Nicolai de Arida-Gamantia in eleemosynam sub perpetuo censu tenendum dedit pro x. modiis frumenti et v. modiis avenæ apud Peronam, sive Dominium, secundum mensuram Peronensem..... ita tamen quod Matthæus ante festivitatem S. Remigii ubi et cui sit tradendum ad Dominium fratribus nunciabit. Dominium majus,
in Hist. Delphin. tom. 2. pag. 14. col. 1.