« »
 
[]« 3 dominium » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 173a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINIUM3
3. DOMINIUM, Nomen honoris Reipublicæ Principibus attributum. Exstant apud Rymerum tom. 14. pag. 199. Litteræ Henrici VIII. Angl. Regis inscriptæ
Illustrissimo Dominio Venetorum, et quibusvis aliis Principibus Christianis, Dominiis, Civitatibus et Communitatibus, etc
. Angelus Pechinolius in Epistola ad Innocentium VIII. Papam ann. 1489. apud Illust. Fontaninum ad calcem Antiq. Hortæ pag. 480 :
Ad quæ dominus Orator Venetorum respondit : Ego habeo in mandatis ab illustrissimo Dominio meo, etc.
Ibid. pag. 485 :
Nec valeo Majestati suadere, quod non solius Dominii Venetorum exquirendum sit consilium, sed Majestatis suæ præcipue, ac ceterorum Christiani nominis Potentatuum habenda sunt vota.