« »
 
[]« 7 dominus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS07
7. DOMINUS, Maritus : ita uxores conjuges suos compellabant, Monseigneur. Vetus Inscriptio Romæ apud Sponium Miscell. Antiq. pag. 12 :
Suetrius Hermes hic situs est, cui tertia conjunx aram constituit digno meritove marito, cum quo concordiam tam multosque per annos vixit et tenere casu sbta (subtracta) marito est, de cujus fama multi cum laude locuntur, quod fuerit cultor Domini rerum et amator.
Traditio San-Gallens. ann. 903. ap. Neugart. Cod. Alem. tom. 1. pag. 530. num. 643 :
Ego Amata cum manu Domni mei Winihardi pro remedio prioris mei senioris Linkonis et pro nostrarum remedio animarum.... ea ratione ut has res, quas dum adhuc præfatus meus Dominus Linko viveret, cum mea hereditate concambiavi.... Signum ipsius Amatæ et advocati et Domini sui Winiharti, qui hanc donationem patraverunt.
Comitissa Nivernensis in Epist. ad Sugerium 18 :
Dominus enim meus in servitio Dei et Regis est.
Mox virum suum vocat. Vide Baro, Senior et Domina 4.