« 13 dominus » (par L. , 1840–1850), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 174b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DOMINUS13
13. DOMINUS, Is cujus negotium gerit procurator et cujus nomine defensor exstitit, apud JC.
Romanos. Ita etiam apud Anglos ; Glanvilla lib. xi. cap. 3 :
Cum quis ita loco alterius positus in curia de placito illo respondet... nunquid potest Dominus suus eum pro beneplacito inde removere, ita quod alium faciat procuratorem.... Obtinet autem, quod Dominus talem procuratorem possit a qualibet parte litis amovere, etc.Subditos suos feodales domini vulgo procuratores constituebant.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Cultellorum, Princeps Assasinorum : de quibus supra. Jacobus de Vitriaco Hist. Orient.
l. 3. Marten. tom. 3. Anecd. col. 281 : Omnes alii Principes eorum, alii subditi sunt et obediunt : hunc Sarraceni appellant Dominum Cultellorum.
P. , 1766.
Domini Ecclesiæ, Præcipui post abbatem superiores in monasteriis, Gall. Seigneurs de
l'église. Charta ann. 1420. in Chartul. sign. Ezechiel Corb. fol. 88. r° :
Et sera tenu ledit fournier de délivrer pain pour les Seigneurs de l'église est assavoir le grand prieur, l'official, l'enfermier, le prévost de l'église, le pourveur et le cellerier de le cuisine, toutefoys qu'il leur plaira à en mander en leur chambre.Vide infra Domini Ordinis.
P. , 1766.
Dominus Festi, Ita nuncupatur Abbas vel Episcopus stultorum, in Stat. Odon. episc. Paris. ann.
1198. contra festum fatuorum, ex Chartul. ejusd. episc. fol. 49. v° : Statuimus etiam ne Dominus festi cum processione vel cantu ad ecclesiam adducatur, vel ad domum suam ab ecclesia reducatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Generales, Procurator et Advocati generales in Senatu Parisiensi, vulgo Les Gens
du Roy. Compendium jurium Universitatis Paris. fol. 15. v°. Edit. 1517 :
Laudabilis est etiam consuetudo..... licentiandos omnes in qualibet facultate superiori pridie Signetorum ad supremam Parlamenti curiam omnesque Senatorum cameras accedere... deinde ad curias Dominorum Generalium, Requestarum, Cameræ compotorum, etc.
P. , 1766.
◊ Eo nomine indigitantur
Præfecti ærario, vulgo les Généraux des finances. Vide Generales 2.les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Generalis Civitatis, Idem qui Capitaneus, Præfectus civitatis. Regimina Paduæ ad ann. 1329 :
Intravit dominus Canis cum tota sua Baronia et honore magno in dicta civitate, et dismontavit in Episcopatu, et electus fuit per Magnates et populares civitatis Travixii Dominus Generalis.
Dominus Legum, non vero Magister, appellatus Azo JC. ut est in Chron. MS. Alberici.
Glossæ Lat. Græc. :
Juris Doctores, ἀυθενταὶ τῶν νόμων.Vide Savin. Hist. Jur. Roman. med. temp. part. 2. § 64. et 77.
P. , 1766.
◊ Charta Caroli regent.
ann. 1359. ex Memor. D. Cam. Comput. Paris. fol. 19. v° : Messire Jehan Taupin Seigneur en loix, clerc et conseiller de la chambre des Enquestes, etc.Alia ann. 1324. in Reg. 62. Chartoph. reg. ch. 294 :
Jehan Broart Sires de Loys, clerc et conseiller du roy nostre sire, etc.MS. part. 1 :
Vide Miles Literatus.Et fiert Salhadin qui fu Sires des loisArcevesque de Gadres.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini de Nocte, Præfecti vigilum. Andreas Dandulus in Chron. MS : Pro purgandis maleficiis statutum est, ut duo sint equi, noctis tempore urbem custodiant et malefactores capiant : unus vero de citra canale, et alter de ultra canale constituatur, qui Domini de nocte appellati sunt.
P. , 1766.
Domini Operis, Gallice Maîtres de l'œuvre, Dignitas in collegiis canonicorum
et monasteriis, cui operibus publicis vacare incumbit. Reg. capituli
Carnot : Ordinavit capitulum quod Domini ordinis per industriores pictores, quos reperire poterunt, faciant, etc.Vide Operarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Ordinis vel in ordine, Præcipui post Abbatem Superiores in Monasteriis Cluniac. ut
Subprior, Decanus. Bulla Nicolai IV. PP. in Constitut. Cluniac. MSS : Nec aliquis diffinita seu acta per Diffinitores Capituli generalis possit vel audeat immutare, nisi in casu magnæ necessitatis et evidentis utilitatis, in quo potestas Abbati intelligitur relinquenda : de consilio et assensu peritorum et discretorum duorum et illis qui Domini Ordinis appellantur.Actum capitularem pro conjunctione Prioratus de Bischiis ann. 1329. in Archivo B. Mariæ de Charitate, subscribunt Gerardus Subprior, Guillelmus secundus, Ludovicus tertius, Theobaldus quartus, Domini in ordine. Vide Domni Ordinis.
P. , 1766.
◊ Vel ætate aut
professione antiquiores. Vide infra Magister Ordinis.
Consuet. S. Germ. Prat. inter Probat. Hist. ejusd. pag. 146 : Domini ordinis ibunt ad consilium capituli, et dum erunt in consilio capituli, subcamerarius apportabit sotulares suos supra duo tripedia in capitulo. Quando Domini ordinis voluerint, pulsabunt capitulum, et nos veniemus.Infra, Domini nude appellantur non semel. Comput. pitentiar. ejusd. monast. ann. 1374 :
Au terme S. Remy pour l'anniversaire maistre Jehan Dye, baillié aux Seigneurs de l'ordre xxxij. solz.Vide supra Domini Ecclesiæ.
P. , 1766.
Dominus Parlamenti, Supremæ curiæ senator, vulgo Conseiller, alias Maître. Necrolog.
priorat. Nostræ Dominæ de insula Trecens. ex Cod. reg. 9612. T : Anniversarium nobilis ac discreti viri dom. Joannis de Domo-Comitis militis utriusque militiæ, quondam baillivi Trecensis, postmodum Domini pellamenti(leg. parlamenti.)
Domini Rerum crebro Imperatores et Reges vocitantur a mediæ ætatis Scriptoribus. Symmachus lib.
10. Epist. 36 :
Scivi meliorem esse judicum causam, quæ rerum Dominis reservatur.Cassianus de Mortificat. in fin. :
Ipsi quoque rerum præsentium Domini.Cyprianus in Vita S. Cæsarii Arelat. :
Cives aliquot alloquitur, ipsosque rerum Dominos per internuntios appellat.Desiderius Episcop. Cadurcensis in Epist. ad Chlodulfum :
Ipsi Domini rerum, quibus vice nostri Redemptoris servire videmur.Aimoinus de Vita S. Abbon. Floriac. cap. 8 :
Ad Dominos rerum inclitos scilicet Franciæ Reges, Hugonem ac ejus filium Robertum... apologeticum scripsit.Idem lib. 3. Hist. Franc. cap. 71 :
Nempe pro similibus ausis, a Dominis rerum, Regibus scilicet Francorum, sæpe attonsus.Vide lib. 2. cap. 17. Privilegium Corbeiense ann. 846. editum a Sirmondo, etc. Sic passim Sidon. in Paneg. Majoriani, Senator lib. 1. Epist. 4. lib. 12. Epist. 6. 7. 11. et 13. Greg. M. PP. lib. 1. Epist. 6. 16. lib. 2. Ind. 11. Epist. 6. lib. 7. Epist. 130. Witikindus lib. 1. et. 2. Vide Juretum ad Symmach. lib. 1. Epist. 8. Imperatores rerum atque Principes, apud Petrum Diacon. lib. 4. Chron. Casin. cap. 111. Domini terrarum, apud Alypium Antiochen. in Descript. orbis cap. 17. § 6. Domini terrarum apud Arnulph. Lexov. pag. 32. Δεσπόται τῆς οἰϰουμένης, passim in Actis Concilii Calchedon. et Concilii Ephesini II. Οἱ γῆς ϰαὶ θαλάττης ϰαὶ πάντων ἀνθρώπων ἔθνους ϰαὶ γένους δεσπόται, in libellis Photii, Bassiani et Eunomii ad Valentinianum et Marcian. in eodem Concilio Calchedon. Act. 5. 11. 13. et in Epist. Varadati Monachi ad Leonem Imp. parte 3. ejusdem Concilii. Γῆς ϰαὶ θαλάσσης δεσπότης uti Antoninus Severus Caracalla appellatur in Thiatyrensi inscriptione apud Thom. Smith in Notitia 7. Eccles. Asiæ pag. 130. et Sponium tom. 3. Itiner. pag. 116. Terræ marisque Dominus, in Epistol. Africanorum Episcop. ad Constantem Imp. in Concilio Lateran. sub Martino I. PP. Act. 2. S. Hieronym. Ep. 9 :
Contubernalis et Condiscipulus Augustorum, quorum mensæ ministrat orbis, terræ ac maria serviunt, etc. Ὁ τῆς ὅλης μετὰ Θεὸν οἰϰουμένης δεσπότης,in Concilio CP. sub Menna Act. 5. Dominum totius orbis sese appellitasse Constantium, auctor est Ammianus lib. 15. init. Imperatores et Reges Dominos, unice vocitatos cuivis notum. Ænas Sylvius de ortu et auctoritate imper. Roman. ap. Schard. pag. 393 :
Etenim quis non videt et populos et principes omnes ab imperatore qui Mundi Dominus est, recipere temporalia ?
P. , 1766.
Dominus Stationis iis, qui acta publica conficiebant. Tabellioni scilicet et
Tabulario, accensetur in Nov. 44. ad quam Glossæ : Tabellio erat minor, Tabularius major, et Magister stationis major utroque.Vide ibi Gothofred.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Titulares. Gall. Seigneurs Titrés, Viri nobiliores. Regula Toribii Archiep. Limæ
inter Concil. Hisp. tom. 4. pag. 665. col. 1 : Dum celebratur Officium in choro, nemo sæcularium illuc intromittatur præter Proregem, Gubernatorem, vel Auditores regios... Dominos Titulares aut horum filios, Prætorem ordinarium hujus urbis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dominus Vini, Cui vini cura incumbit in Monasterio B. Mariæ de Charitate, Gall. Cavier,
Vinier. Constitutiones D. Valentini Prioris ejusdem Monasterii ann. 1416 :
Dominus vini stet et sedeat hora prandii juxta fenestram per quam ministratur vinum in refectorio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Domini Urbis. Gall. Les Messieurs de Ville, Urbis Præpositus et Scabini seu Consules.
Compendium jurium universitatis Paris. fol. 15. v° : Laudabilis est etiam consuetudo... licentiandos omnes... accedere... ad Dominos urbis.
P. , 1766.
Dominus Utilis, Prædii possessor, Practicis nostris, Seigneur utile et profitable. Charta
ann. 1336. in Chartul. eccl. Lingon. ex Cod. reg. 5188. fol. 102. v°. : Dominus utilis dictæ villæEt fol. 103. r°. :(de Martilleio)consuevit percipere.... quemdam redditum, qui wlgaliter appellatur les Tierces.
Debet major prædictæ villæ Domino utili dictæ villæ imperpetuum omni anno in crastino festi Nativitatis Domini unum porcum.
P. , 1766.
Dominum Facere, Aliquem pro Domino habere, clientelam alicui profiteri. Charta ann. 1231. inter
Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 446 : Præcipimus universis et singulis firmiter observari, quod non faciant aliquem Dominum per homagium corporis et servitutis, quamdiu in dicta villa voluerint commorari.