«
3 donum » (par P.
Carpentier, 1766), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 181c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DONUM3
3. DONUM, Collatio beneficii ecclesiastici. Charta Matth. episc. Tull. in Chartul. eccl. S.
Gengulfi :
Presbyteri qui in prædictis ecclesiis ordinandi fuerint, de manu decani
S. Gengulfi Donum vicariarum in capitulo recipiant, curam tantum animarum a dicto
capitulo præsentati de manu episcopi recipiant.
Vide supra
Donatio ecclesiæ.
Dona Annua,
Annualia, Quæ quotannis Regibus nostris a subditis offerebantur in Campo
Martio, aut in Conventu generali,
causa suæ defensionis ac rei publicæ, inquit
Hincmarus in Quaternione pag. 405. 406. apud Cellotium : a quibus ne quidem Monasteria
eximebantur, ut est in Synodo Vernensi ann. 755. et tom. 2. Hist. Franc. pag. 323. Vide
eumdem Hincmarum de Ordine Palatii n. 22. Opusc. 14. tom. 2. Spicilegii Acheriani pag.
582. et Dissertationem 14. ad Joinvillam. Anonym. Vita Lud. Pii cap. 43. Ita etiam appellatæ quævis
præstationes annuæ. Privilegium Aldrici Archiepiscopi Senonensis pro Cella S. Remigii in
Suburbio ejusdem urbis :
Episcopus quoque exigendis muneribus Abbatem ejusdem loci
non gravet, sed sufficiat ei ad annua Dona equus unus, et scutum, cum lancea,
etc.
Dona Regia, Eadem, quæ dona annua. Capitula ad Legem Salicam cap. 19 :
Et hoc nobis
præcipiendum est, ut quicunque in Dono Regio caballos detulerint, in unumquemque suum
nomen habeant scriptum.
Adde Capitul. 5. ann. 803. cap. 20. Frotharius Epist.
21 :
Nam ad horum itinerum incommoda, quæ vel nunc egimus, vel acturi sumus, seu ad
Dona regia, quæ ad Palatium dirigimus, pene quidquid ex optimis equis habuimus,
distribuere compulsi sumus.
Vide Annales Fr. Metenses ann. 753. 758.
Munera
regia, seu quæ Regi deferuntur, apud Ordericum Vitalem lib. 4. pag. 523. Ethelbaldus
Rex Angl. apud Willelm. Malmesb. lib. 1. de Gestis Angl. pag. 29 :
Nec Munuscula
præbeant, vel Regi vel Principibus, nisi voluntaria, sed liberi Deo serviant.
Dona præterea appellabantur munera, quibus sese invicem prosequebantur Principes, aut
cum legatos mitterent, aut cum sese inviserent ; quod jam olim obtinuisse, idque etiamnum
obtinere apud Turcicos Sultanos innuimus in Notis ad Alexiadem pag. 286. Charta Divisionis
Imperii Ludov. Pii inter filios, edita a viro doctiss. Steph. Baluzio, cap. 4 :
Item volumus, ut semel in anno .... mutuo fraterno amore tractandi gratia ad
seniorem fratrem cum Donis suis veniant, etc.
Et cap. 5 :
Volumus atque
monemus, ut senior frater, quando ad eum, aut unus, aut ambo fratres sui cum Donis,
sicut prædictum est, venerint, ........ ita et ipse illos fraternoque amore largiori
Dono remuneret.
Adde cap. 12.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donum de Avere et
Donum de ingeniatores, in Conventu Episcoporum
apud Cæsaraugustam ann. 1058. inter Concil. Hisp. tom. 3. pag. 220. col. 2.
ubi
De avere, idem est ac De rebus possessis,
De ingeniatores vero idem, si
bene conjecto, quod de rebus
ingenio et industria comparatis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Donum Gratiosum, Idem quod
Gratuitum, Gall.
Don gratuit. Hujuscemodi donum ab
Equitibus Melitensibus contra Sedis apostolicæ privilegia exigebant nonnulli Superiores
Ecclesiastici : quod reprobat Sixtus IV. Papa Bulla anni 1470. relata inter Privilegia
equestris ejusd. Ord. pag. 136.
P. Carpentier, 1766.
Donum Commune, Dicitur quædam præstatio agraria, in Lib. nigr. 1°. S. Vulfran. Abbavill. fol.
46. v°. :
In campo au Faiel habet novem jornalia, quæ debent decimam, terragium et
Donum commune de duodecim garbis.
Idem forte est
Gerbe de Doy, in Ch.
ann. 1521. ex Chartul. Latiniac. fol. 254 :
Et s'il y a masure mouvant de ladite
église, et n'en eust que trois ou quatre piez, il ne doibt point de gerbe de Doy, mais
il doibt deux gerbe de moisson prinzes en sa granche... Et si est en son election de
payer lequel qui veult, ou Doy ou moisson. Don
legitur ibid. fol. 128. v°.
P. Carpentier, 1766.
Donum Sanum, Simplex, absque conditione qualibet. Charta ann. 1312. in Reg. 49. Chartoph. reg.
ch. 28 :
Promisit Gasto comes Fuxi solvere dictæ dominæ matri suæ quolibet anno....
sexcentas libras Turonensium parvorum de redditibus et exitibus castri et affarii de
Sono in Dono sano, sine diminutione dotis.