« »
 
[]« 2 donati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 179b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DONATI2
2. DONATI, dicti Laici, qui sese et bona sua Monasteriis donabant et offerebant, de quibus multa observamus in voce Oblati. Hisce, ut est in Præceptis Synodalibus Petri de Collemedio Archiep. Rotomag. ann. 1245 :
Jubetur, ut aliquod signum in eminenti loco portent ad arbitrium Archiepiscopi, et religioni congruentia indumenta, ut per hoc distinguantur ab aliis, et sicut Religiosi ab Ecclesia defendantur.
Statuta Ord. Cartusiens. ann. 1368. part. 3. cap. 3 § 1 :
Cum ex incauta et indiscreta receptione Donatorum et Præbendariorum damna et scandala quamplurima nostro Ordini provenerint, etc.
Et § 4 :
Qui Ordini se et sua dederunt, et nobiscum resident continue, etc.
Capitula general. MSS. S. Victoris Massil. :
Mittantur Visitatores..... qui.... inquirere debeant de meritis Priorum et Monachorum et Donatorum et Conversorum.
Litteræ Caroli Franc. Regis primogeniti ann. 1358. apud D. Secousse tom. 3. Ordinat. pag. 318 :
Ipsos [] Religiosos (Abbatiæ S. Amandi Ord. S. Augustini) una cum eorum omnibus membris et pertinentiis membrorum Ecclesiis, Beneficiis, officiis, locis, Presbyteris, Clericis, familiaribus, familiis, servitoribus, Donatis, Receptis et eorum hominibus tailliabilibus, etc. sub protectione et speciali salva gardia regia et nostra suscipimus, etc.
P. Carpentier, 1766.
Habuere et laici suos Donatos, ut discimus ex Lit. remiss. ann. 1379. in Reg. 114. Chartoph. reg. ch. 219 :
Guillaume Robelin Donné et rendu de nostre amé et féal cousin le conte de Sancerre, etc.
Vox quippe Rendu impedit quominus spurium eo loci intelligas ; unde famulum per vitam seu servitio perpetuo addictum interpretor.