« »
 
OBLATI 1, OBLATI 2.
[]« 1 oblati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 009a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBLATI1
1. OBLATI, dicti infantes ac pueruli, qui a parentibus Monasteriis in Monachos attondendi offerebantur, divinoque cultui consecrabantur, ita ut ætatem adultiorem consecutis non liceret discedere : quod si facerent, pro apostatis haberentur. Id ex Regula sancti Benedicti cap. 59. profluxit, tametsi istius liberorum Deo dicandorum ritus ac moris primus auctor haberi non debeat, de quo ita præ cæteris sanctus Hieronymus Epist. 7 :
Offerre nec ne filiam potestatis tuæ fuit ; quanquam alia sit tua conditio, quæ prius eam vovisti, quam conciperes ; ut autem Oblatam non negligas, ad periculum tuum pertinet.
Adde Epist. 12. initio. Salvianus lib. 3. ad Eccles. Cath. :
Si qui a parentibus filii offeruntur Deo, omnibus filiis postponuntur Oblati : indigni judicantur hæreditate, qui digni fuerunt consecratione.
Et Avitus Viennensis lib. 6. poem. v. 24 :
Et quia principium jam sancti fœderis esses,
Tu simul offerris Christo, qui protinus ipsis
Accipit in cunis lactentia membra dicatis.
Et vers. 76 :
Orta quarta quidem, sacro sed munere prima,
Dulcis nata mihi, cælo quam carne fideque
Bis genui, Christoque rudem de ventre dicavi.
Oblatos etiam deinceps in ipsis cunis infantes testatur Anonymus in Homilia in Dominic. octavam post Pentecosten :
Sunt multi in sancta Ecclesia qui ab ipsis infantiæ suæ cunabulis mancipantur Dei servitio, et omni tempore vitæ suæ immaculate Deo servire student, sive in Monastico ordine, sive Canonico.
Herimannus de Restauratione S. Martini Tornacensis cap. 62 :
Quantus ibi omnium luctus præ dulcedine fuit, cum vidissent quartum filium Radulfum adhuc lactentem cum cunabulo allatum, et de cunis a patre abstractum sursum levatum, Deoque commendatum.
Et infra :
Minimumque cum cuna super altare ponit, non sine lacrymis multorum circumstantium.
P. Carpentier, 1766.
Imo necdum natos clero aut monachatui aliquando a parentibus fuisse destinatos, inter cætera docet Testam. Rob. II. ducis Burg. ann. 1297. inter Probat. tom. 2. Hist. Burg. pag. 92 :
Après je vuil que Looys (3e. fils de Robert) soit clers, et haura le chateaul de Gyé,... à la vie doudit Looys tant seulement, et les tiendra en fié dou duc de Bourgoingne. Après, li enfans, de quoi ma chere femme Agnès duchesse de Bourgoingne est grosse, se il est fils, sera clers, et haura ce que li duc li voudra doner raisonablement.
Quæ rursum repetuntur in Codic. 3. ejusd. Rob. ann. 1304. ibid. pag. 122. col. 2 :
Nous volons [] que il soit clercs, et que il hait pour sa portion mil livrées de terre à Tournois... Et se ce est femele, nous volons qu'ele soit en religion ; et adonc ele aura 300. livres de rente à sa vie.
Sed parentum voluntati neutiquam parere legibus liberi astringebantur, ut ex sequentibus ibidem patet :
Et se ensint estoit qu'ele ne fust en religion, nous volons qu'ele hait pour sa leiaul portion, six mile livres Tournois pour li marier.
In disquirenda hujusce Oblationum moris ac ritus origine non una est virorum eruditorum sententia. Hanc enim supremæ parentum in filios potestati adscribit Suares, scribens solam patris voluntatem sufficere ut filii Monaterio obstringantur, non exquisito eorum consensu, quam voti iis vice esse contendit. Alii id a Veteri Testamento profluxisse volunt, in quo Samuel adhuc triennis templo oblatus a matre legitur, 1. Regum cap. 24. Gregorius Nazianzenus Carm. de Vita sua, enarrans, ut statim atque in lucem editus est a parentibus Deo oblatus fuerit :
Ὡζ δ᾽ ῆϰον, εὐθὺς γίνομαι ἀλλότριος,
Ἀλλοτρίωσιν τὴν ϰαλὴν τῷ γάρ Θεῷ,
Παρίστομ᾽ ὡς ἀμνός τις ἢ μόσχος φίλος,
Θῦμ᾽ εὐγενές τε ϰαὶ λόγῳ τιμώμενον,
Ὀϰνῶ γάρ εἰπεῖν ὡς Σαμουήλ τις νέος, etc.
Vide eumdem Orat. 1. pag. 52. et Vitam MS. S. Gaugerici Episcopi Cameracens. lib. 1. cap. 2. Et Samuelis quidem exemplum descriptum legitur in ejusmodi oblationis Charta Sanctii Ramirez Regis Aragonum apud Yepez tom. 7. Chron. Ord. S. Benedicti, et Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 3. cap. 22 :
Vos igitur confratres mei de sancto Pontio, miseremini amantissimo filio meo Ranimero, quem dono et offero Deo, et prædicto Cœnobio, ea videlicet devotione et fide, qua obtulit Abraham filium suum, et Anna Samuel filium suum Sacerdoti Heli in conspectu Dei, quatenus in templo Dei semper deserviat, atque ejus exemplo et vita ac doctrina provocatus, nec non precibus prædicti filii mei, ac vestris adjutus, valeam pervenire ad virentis Paradisi gaudia.
Aliam oblationis formulam habet sub ann. 1144. eodem tom. idem Yepez.
Sic porro Regula S. Benedicti :
Si quis forte de nobilibus offert filium suum Deo in Monasterio, si puer minori ætate est, parentes ejus faciant petitionem, quam supra diximus. Et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant. De rebus autem suis aut in præsenti petitione promittant sub jurejurando, quia nunquam per se, nunquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dent aut tribuant occasionem habendi : vel certe si hoc facere noluerint, et aliquid offerre volunt in eleemosynam Monasterio pro mercede sua, faciant ex rebus quas dare volunt Monasterio, donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructuario. Atque ita omnia obstruantur, ut nulla suspicio remaneat puero, per quam deceptus perire possit, quod absit, quod didicimus. Similiter autem et pauperes faciant. Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant, et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.
Hactenus S. Benedictus, ubi multa veniunt observanda ; ac primo quidem ritus involvendi manum pueri in palla altaris, seu
qua altare coopertum est, et cujus pars anterius pendet
, ut habent Lanfrancus in Statutis cap. 18. et Boerius[] ad Reg. S. Benedicti cap. 59. At Paulus Diaconus,
non in palla altaris sacrata, sed in illa tobalia, in qua portatur calix, quando debet ad sacrificium offerri, quæ dicitur esse altaris, eo quod altari servitur in ea
. Bernardus Casinensis hæc verba de
Palla sacrata quæ semper est in altari
intelligenda contendit, itaque observari ait. Sed rationem istius ritus non tradunt, opinor, interpretes, quæ non alia videtur quam quod puer divino se servitio mancipat, dum manum palla altaris involvit. Scribit Artemidorus lib. 1. Onirocrit. cap. 56. oportere
τὸν ἔφηϐον ἐν τῇ χλαμύδι ϰαὶ τὴν δεξίαν ἐσειλημένην ἔχειν, διὰ τὸ ἀργὴν μὴ εἶναι, ϰαὶ πρὸς ἔργα ϰαὶ πρὸς λόγους, τὴν χεῖρα
. Addit Lanfrancus,
puerum, facta sibi prius corona, manibus portare hostiam et calicem cum vino post Evangelium Sacerdoti qui Missam celebrat
, tum vero a parentibus offerri, eaque oblatione a Sacerdote suscepta, parentes manus pueri in volvere in palla, qua altare coopertum est, et cujus pars anterius pendet, deinde ab Abbate suscipi. Rem explicatius scribit Udalricus lib. 3. Consuetudin. Cluniac. cap. 8. Postquam enim petitionem parentis, vel ejus Vicarii descripsit, hæc subdit :
Accipit ipse puer cum offertorio patenam et calicem, hostia imposita, et vino infuso, et ita Vicarius ille involvit manum pueri cum palla altaris, ut tam ipsum puerum, quam ejus sacrificium offerat a sacerdote recipiendum. Postea induitur cuculla, et de cætero benedictio ejus differtur usque ad legitimam ætatem, id est, si non amplius, vel usque ad quindecim annos ætatis.
Ex dicta præterea Regula S. Benedicti, puer oblatus omni parentum successionis spe privatur, ne ad sæculum redeat, et revera exhæredari jubetur : quod diserte docent verba parentis in oblatione apud Richardum Monachum Eremi S. Mariæ in Helvetia :
Promitto per Viventem in sæcula, quia nunquam do illi hæreditatem suam, aut aliquid quicquam : sed exhæredo illum ab omni mea hæreditate, ut exhæres sit in perpetuum, ita ut per nullum ingenium possit quærere hæreditatem meam.
Licebat tamen parentibus Monasterio aliquid in eleemosynam pro mercede sua, id est, in spem divinæ remunerationis offerre : quod fere semper factum docent formulæ ejusmodi oblationum mox describendæ.
Denique ex laudato capite colligitur, pueros, istius parentum oblationis vi, ita Monasterio fuisse alligatos, ut ab eo recedere, et ad sæculum reverti neutiquam iis licitum fuerit. Quod etiam statutum legitur a Gregorio III. PP. Epist. 4. ad S. Bonifacium Moguntin. in excerptis Egberti Archiepisc. Eborac. cap. 93. in Concilio Toletano IV. can. 48. Triburiensi can. 6. et Wormaciensi ann. 868. can. 22. 23. ubi hæc habentur :
Monachum aut paterna devotio, aut propria professio facit : quicquid horum fuerit, alligatum tenebit.
Adde Legem Wisigoth. lib. 3. tit. 5. § 3. et Lanfrancum Epist. 32. qui idem de Sanctimonialibus oblatis statuit : ut et Concilium Matisconense I. can. 12 :
De puellis vero quæ se Deo voverint, et præclaræ decore ætatis ad terrenas nuptias transierint, id custodiendum esse decrevimus, ut si qua puella voluntarie, aut parentibus suis rogantibus religionem professa, vel benedictionem fuerit consecuta, et postea ad conjugium aut illecebras sæculi, quod potius stuprum est quam conjugium judicandum, [] transgredi præsumpserit, usque ad exitum cum ipso qui se hujusmodi consortio miscuerit, communione privetur.
In Synodo Tullensi ad Saponarias cap. 8 :
Mota est quæstio de Attone Virdunensium Episcopo, quod oblatione regulari, unde petitio ibidem est præsentata, in Monasterio S. Germani Autisiodorensium adsteterit,
Baluz. extiterit,
et contra regulas Ecclesiasticas inde discedens... ad ordinem Episcopalem pervenerit, etc
. Aliud exemplum de Oblato Monasterium relinquente refert Petrus Damian. lib. 1. Epist. 9. pag. 29.
Vim tamen hanc a parentibus liberis illatam improbant plerique, atque in iis (ut omittam Novellam Majoriani Imp. de Sanctimonialibus) Gaudentius Episcop. Brixiensis tract. 8 :
Imperare quidem perpetuam continentiam non possunt (parentes filiis) quia res esse noscitur voluntatis. Sed voluntatem tunc in melius nutrire possunt, et debitores sunt ut moneant, ut hortentur, ut foveant, ut pignora sua Deo magis gestiant obligare, quam sæculo, ut de propinquis seminis sui, vel in Cleri ordine dignos altari divino ministros exhibeant, vel in sanctarum numero feminarum puellas castimoniæ dicatas enutriant, ut Ecclesiam Dei talibus nutrimentis ornantes, beatitudinem debitam consequantur.
Atque id forte causæ fuit, cur in Concilio Aquisgranensi can. 36. cautum fuerit, ut pueri oblationem a parentibus factam tempore intelligibili, id est, cum ad discretionis ætatem pervenissent, confirmarent. Quo spectant ista ex libro Chirographorum Absiæ fol. 58 :
Item præfatus Richardus obtulit supradictos suos filios, scilicet Joannem et Goffridum super altare S. Mariæ Absiæ secundum instituta et usus monachorum, præsente Rainerio et fratribus, et concessit omnia supradicta, an jam supradicti filii perseverarent, an resipiscerent, an viverent, an morerentur.
Scripsit porro Rabanus Maurus
ad Ludovicum Imperatorem librum unum contra eos qui oblationem secundum regulam S. Augustini destruere volebant, cujus meminit Rudolphus Presbyter in ejus vita
. Exstat ille MS. in Cœnobio Mellicensi et Sangermanensi. Vide Capitulare 2. ann. 811. cap. 10. Oblationes ejusmodi tutantur ac defendere conantur Regulæ Benedictinæ interpretes, atque in iis Menardus et Haeftenus.
P. Carpentier, 1766.
A severiori disciplina in sequiori ætate non nihil discessum est ; ipsis quippe pueris, cum ad discretionis ætatem pervenerant, parentum oblationem confirmare aut refutare liberum erat. Chartul. Celsinian. ch. 857 :
Hanc donationem vel gripitionem facio (Bernardus de Turre) in tali convenientia, ut accipiant unum ex filiis meis, faciantque imbuere eum litteris sacris, et teneant eum foris monasterium, usquequo, adolescentia transmissa, habitum monachilem ipse per se requirat. Si autem ad tempus statutum requirere noluerit, provocabunt eum ad hoc ipsum seniores hujus loci : quod si eos audire noluerit, facient hoc ipsud michi audire, matrique et fratribus ; si autem et me et matrem et fratres senioresque hujus loci contempserit audire, remanebit terra et substantia eis a me largita senioribus pro nutrimento ejus : ipse autem libera potietur voluntate.
Mirac. S. Germ. Autiss. tom. 7. Jul. pag. 264. col. 1 :
Esopo vocabulum cuidam puerulo fuit, qui cum vix quinque annorum infantiam contigisset, sancto ordini a parentibus mancipatus, etc.
Vita ejusdem metr. ibid. pag. 254. col. 2 : []
..... Septennem ferme puellum
Sancti servitiis me transscripsere parentes
Et sensus inopem, et cautæ rationis inermem.
Cujus moris recentiora longe vestigia deprehenduntur in Lit. remiss. ann. 1382. ex Reg. 122. Chartoph. reg. ch. 101 :
Robinet de Villefort, moine et religieux de l'église saint Mard de Soissons, ...... fu receuz et vestuz en l'aage de onze ans ou environ moine d'icelle église ; et pour estudier audit lieu de Soissons a depuis demouré illec en la maison de son pere par l'espace de sept ans et plus, et aprez est alez par juenesse à Avignon et ailleurs, où il a esté vacabond par l'espace de quatre ans, etc.
Non defuere etiam qui omnino improbarunt, imo simoniæ damnarunt, eam exactionem quam faciebant Monachi pro susceptione puerorum in Monasteriis, quam vetant præ cæteris Capitulare 2. ann. 789. cap. 15. et Capitul. Francofordiense ann. 794. cap. 14. Sed hanc validis satis argumentis tutari conatus est Sibertus Prior S. Pantaleonis Coloniensis in Epist. ad Rodulphum Abbatem Trudonensem, edita tom. 2. Analector. Joan. Mabillonii.
Formulas vero ejusmodi oblationum complures habet tabularium Abb. Belliloci in Lemovic. ch. 77 :
Cum legaliter sancitum antiquitusque teneatur, et cautum, cum oblationibus Domino parentes suos tradere filios in templo Domini Domino feliciter servituros, procul dubio et de nostris filiis faciendum nobis salubriter præbetur exemplum : æquum etenim est judicium Creatori nostro de nobis reddere fructus. Idcirco Nos nomine Gauffredus et uxor mea Foscusa hunc filium nostrum nomine Pertonem cum oblatione in manu atque petitione altaris palla omnia involuta ad nomen Sanctorum, quorum hic reliquiæ continentur, et in præsentia Frodonii Abbatis, et omnis congregationis, tradimus coram testibus regulariter permansurum, ita ut ab hac die non jam liceat ei collum de sub jugo regulæ excutere : et ut nostra traditio inconvulsa permaneat, promittimus sub jurejurando coram Deo et Angelis ejus, quia nunquam per nos, vel quolibet modo per rerum nostrarum facultates, egrediendi ei aliquando de monasterio tribuamus occasiones. Et ut hæc nostra traditio inconvulsa permaneat, manu nostra eam firmavimus, et testibus tradimus roborandum. Cedimus autem cum ipso filio nostro terram quam Galfridus tenet, totum et ad integrum dimitto Deo et B. Petro hoc quod habeo, vel visus habere, hoc est vicaria, etc. S. Goffredi et Fulcassæ matris suæ. S. Archambaldi Prensaco. S. Geraldi Cantaminum. Facta est carta ista in mense Januario, regnante Philippo Rege.
Similes oblationum formulas proferunt idem Tabularium ch. 88. 101. 173. Smaragdus, Lucas Acherius ad Epist. 32. Lanfranci, Stephanus Baluzius in nova Collect. Formul. cap. 31. et Jac. Petitus post Pœnitentiale Theodori pag. 502. 503. et 504. Mabillonius tom. 3. Analect. pag. 469. quibus aliam addere placet ex Tabular. Prioratus de Domina in Delphinatu ch. 96 :
Ego Oddo de Auriatge offero Deo omnipotenti et beatissimis Apostolis ejus Petro et Paulo in manu Domini Hugonis Prioris de Domina filium meum nomine Petrum, ut suscipiat habitum sancti Benedicti, ad salutem et remedium animæ ejusdem, et animæ meæ, uxorisque meæ, ipsius filii matris, nec non et aliorum filiorum meorum omniumque propinquorum meorum, tam vivorum quam defunctorum. Pro hoc [] autem quod supradictum est, dono in eleemosyna Domino Deo et prædictis Apostolis ad Monasterium de Domina, ubi Domnus Hugo præesse videtur, omnia quæcunque Boso Presbyter habebat de me in Ecclesia S. Mariæ, videlicet primitias, decimas, et omnia alia beneficia quæ pertinent ad ipsam Ecclesiam. Ultra hoc etiam dono cymiterium quod dicitur vetus, etc. Laudatores vero et testes fuerunt fratres mei, etc. Accepi autem pro ista guirpitione a præfato Hugone Priore unam mulam et 130. solidos, et unum bliasdum de fustanio.
Exstat porro Testament. Guillelmi Sibyllæ filii Dom. Montispessulani apud Gariellum in Episcopis Magalonensibus pag. 151. quo Monasterio Grandis silvæ
relinquit pro Monacho filium suum Raimundum, et pro eo mille solidos Melgorienses
. Adde pag. 191.
Regulæ Benedictinæ interpretes plerique idem juris tutoribus quod patribus adscribunt ; adeo ut iis licuerit pupillos suos offerre : quod sane vix crediderim, nisi id parentum testamento cautum esset : quomodo exstat in eodem Tabulario Bellilocensi ch. 91. alia oblationis formula fratris a fratribus factæ ex præscripto patris in testamento, iisdem pæne verbis quibus illa quæ Philippo regnante facta est :
Idcirco nos Gauffredus et Benedictus hunc fratrem nostrum nomine Potronem cum oblatione in manu atque petitione, altaris palla omnia involuta ad nomen Sanctorum quorum reliquiæ continentur, et Frodoini Abbatis et omni Congregationi tradimus coram testibus regulariter permansurum, ita ut, etc. .... Cedimus autem cum ipso fratre nostro mansum de Rozairet, etc. S. Geraldi patris sui, qui in vita sua hoc fieri præcepit. S. Gaufredi fratris sui. S. Bernardi fratris sui.
Sane in Capitulari Caroli M. ad Salz ann. 804. cap. 6.
Ei qui filiam suam, aut neptam, aut parentem offerre voluerit, licentia conceditur
. Habetur insuper exemplum oblationis nepotis in Tabulario Celsiniacensi :
Per hoc autem recipiant infantulum nepotem meum nomine Petrum, ut alant et nutriant, et literis eum erudiant, et cum tempus fuerit, eum in monasterio recipiant monachum.
Neque tantum filii a parentibus, aut pupilli a tutoribus, sed etiam pueri quivis, qui ultro monachicam vitam inibant, ab uno e Monachis offerebantur. Bernardus Monac. in Consuetud. Cluniacens. MSS. cap. 29 :
Puer qui cum Laicali vel Clericali habitu venerit, hunc Camerarius in vestiarium ducit, eodem modo vestiendum, quo quilibet novitius vestitur, præter quod ei non stamineum, sed pro stamineo camisia linea datur. Cum visum fuerit D. Abbati capellum de frocco ejus jubet auferri, et cucullam ei dandam benedicat : Jubet etiam uni fratrum ut puerum offerat in vice parentum ejus. Qui petitionem, quam facturus est scriptam habens, confirmans eam signo propriæ manus, et postea eam legit in aperto, et mittit in manum D. Abbatis. Est autem hujusmodi : Ego frater ill. offerro Deo et sanctis Apostolis ejus hunc puerum nomine ill. in vice parentum ejus cum oblatione in manu, atque petitione, altaris palla manu ejus involuta, etc. Accipit ipse puer cum offertorio patenam et calicem hostia imposita, et ita Vicarius ille involvit manum pueri cum palla altaris, ut tam ipsum puerum, quam ejus sacrificium offerat, a Sacerdote recipiendum. Postea induitur cuculla, et de cætero benedictio ejus differtur usque ad legitimam ætatem, id si non amplius, usque [] ad 15. annos ætatis.
Eadem habet Udalricus lib. 3. cap. 8. ex quo postrema verba supra descripsimus. De Oblatis agunt præterea Capitul. Caroli M. datum ad Salz cap. 6. Addit. Capitul. cap. 26. 37. 45. Vita S. Amati Abbat. Habendensis cap. 2. Ordo Roman. ubi de consecratione sacræ Virginis, Regula Magistri cap. 91. Leo Ost. lib. 1. cap. 14. 24. 49. lib. 2. cap. 8. Ordericus Vital. lib. 3. pag. 479. lib. 5. pag. 548. Sugerius lib. de Administrat. sua extremo, Lanfrancus Epist. 32. etc. Adde Gariellum in Episcop. Magalon. pag. 120. Haeftenum, lib. 4. Disquis. Monast. tract. 1. disq. 1. et seqq. Gussanvillam ad Epist. 54. Petri Blesensis, Carolum Cointium in Annalib. Franc. Ecclesiast. ann. 544. num. 74. Mabillonium tom. 3. Analect. pag. 473. Vide Nutriti.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Neque vero tantum apud Monachos Benedictinos puerorum oblationes in usu erant, sed etiam in Ecclesiis Canonicorum Regularium. Hujus rei formulam exhibet Mabillonius tom. 3. Analect. pag. 472. his expressam verbis :
In Redemptoris mundi nomine pateat cunctis hanc scripturam audientibus vel legentibus, me Bernardum Geraldi et uxorem meam, nomine Guillelmam, Domino Deo sanctisque martyribus Justo et Pastori, in manus domini Ricardi Narbon. Archiep. nostrum filium nomine Geraldum, ad Canonicum regularem faciendum, cum omnibus nostris decimis atque ecclesiasticis in Canonica ad possidendum jure perenni dedisse.
Trimulos vel quadrimulos admittit Petrus de Honestis lib. 1. Regulæ Clericorum cap. 9.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Imo etiam ad Canonicos sæculares hic ritus derivatus est aliquando, ut in Turonica S. Martini Ecclesia collegiata : cujus rei exempla se legisse ait Mabillon. tom. 3. Analect. laudato pag. 476. Unum sane notandum profertur tom. 1. Anecd. Marten. col. 68. in Donatione Gulfradi hujus Ecclesiæ Diaconi, ubi hæc ipse narrat de sua oblatione :
Trado atque confirmo omnipotenti Deo necnon S. Martino Confessori suo egregio, ad sepulcrum scilicet ejusdem, ubi parentes mei me obtulerunt, novo ordine traditionis per capillos capitis mei, illic arma relinquens et comam, ut ibidem cunctis diebus, quibus adviverem, Deo sedulum exhiberem officium.
Offerri ad Clericatum. Ado Viennensis in Chron. de Carolo Calvo :
Hic ex Regina Ermentrude quatuor filios suscepit,..... ex his Deo in clericali habitu duos obtulit, Carlomannum et Lotharium.
Guillelmus de Podio Laurentii in Præfat. ad Chronicon :
Milites enim raro suos liberos clericatui offerebant : sed ad Ecclesias, quarum tunc ipsi decimas percipiebant, hominum suorum filios præsentabant.
Ludovicus VIII. Rex Francor. in Testamento statuit, ut
quintus ejus filius sit clericus, et omnes alii qui post eum nascentur
. Vide Clericus.
[]« 2 oblati » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 6, col. 011a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/OBLATI2
2. OBLATI Monasteriorum,
qui se ac sua, vel majorem partem bonorum suorum sine fraude ac dolo Monasteriis ipsis sponte ac libere obtulerunt
, ut est in Epistola Bonifacii VIII. ann. 1296. apud Waddingum. Concilium Lateranense IV. can. 57 :
Hoc autem de illis confratribus intelligimus, qui vel adhuc manentes in sæculo, eorum Ordini sunt Oblati, mutato habitu sæculari : vel cui inter vivos sua bona dederunt, retento sibi, quamdiu in sæculo vixerint, usufructu.
Atque hi quidem iidem sunt qui Donati, sic nuncupati, quod se totos, et bona [] sua Monasteriis donarent, ac offerrent. Rollandinus in Summa Notariæ cap. 7. rub. 3 :
Quando personæ laicæ conversantur alicui Ecclesiæ, offerunt se simul et sua.
Ubi Petrus de Boateriis ait discrimen esse inter Professionem et Offersionem ; Professionem quippe esse abnegationem propriæ voluntatis vitam activam abnegantis, et contemplativam eligentis : Offersionem vero esse personæ, rei, vel rerum alicui domino vel loco religioso factam oblationem. Atque ita Professionem intelligit propriam esse Monachorum, cum Oblati ex ipsa oblatione admissa, nulla prævia probatione facta, tantummodo obedientiæ professione, in Oblatorum et Donatorum ordinem reciperentur.
Quidam tamen Monasteriis, cum bonis suis universis vel eorum parte aliqua ita se offerebant, ut monachicam vitam amplecterentur, et ad professionem admitterentur, reveraque essent Monachi : cujus quidem oblationis ea est formula apud eumdem Rollandinum :
Obtulit personam suam Deo et D. Antonio clausis manibus se intra manus venerabilis Patris D. Abbatis recipientis vice et nomine ipsius Ecclesiæ ; et pro se et suis successoribus dans et ponens. nec non et promittens et profitens stabilitatem, conversionem et obedientiam debitam secundum regulam Ordinis, etc.
Ejusmodi Oblatos spectat Charta Roncelini Vicecomitis Massiliensis ex Tabulario S. Victoris Massiliensis fol. 179. qui tanquam dominus Gardanæ confirmat donationem,
quam fecit Guillelmus de Gardana, filius Raimundi de Laurias, qui abrenuntians seipsum, cum universis rebus suis in fratrem et filium prædicto Monasterio tradidit, et hominem vice Dei super caput suum posuit, obedientiæ se subjiciens, et regulari disciplinæ collum statim penitus submittens
. Ita in Chronico Casin. lib. 1. cap. 49 :
Hermefrid civis Esculanus, vir dives, subdiaconus, seipsum obtulit per capillos capitis sui Præposito Walmelfrid, cum omni omnino substantia sua quam in illis partibus possidebat.
Infra :
Walamir item alius ejusdem civitatis oriundus seipsum Deo in hoc Monasterio offerens, obtulit in Ecclesia S. Benedicti curtem unam magnam, etc.
Charta Ludovici Imp. in Chronico Farfensi pag. 662 :
Codimundus et Sinualdus de Furcone, qui se in eisdem cœnobiis ad serviendum Deo devoventes ibidem condonaverunt.
Ex voce vero condonaverunt, percipitur qui fuerint Condonati in Charta Gaufredi Comitis Andegavensis in Hist. Monast. S. Nicolai Andeg. pag. 10 :
Perdonavi quoque vinagium omnium vinearum suarum, quandiu ipsi, vel Condonati eorum ipsas coluerint.
Iidem enim sunt qui Donati, ut et in Concilio apud Campinacum ann. 1238. cap. 26 :
Ut Abbates ter in anno publice injungant Monachis suis sub pœna excommunicationis a se proprium abdicere, et in manu sua resignare compellant, et etiam Condonatos, etc.
In Synodo Bajocensi ann. 1300. can. 52 :
Statuitur ut Condonati cujuslibet domus religiosæ aliquod signum in eminenti loco portent ad arbitrium Episcopi, et religioni congruentia indumenta.
Polyptychus Floriacensis :
Hisemburgis Britonisa gratanter se condonavit S. Petro antequam acciperet maritum, ut in posterum cum filiis et filiabus sub servitutis jugo teneretur.
Qui porro hic Condonati, aliis Donati nude dicuntur. Charta ann. 1231. in Regesto Comitatus Tolosæ Cameræ Comput. Paris. fol. 24 :
Item petebat omnes[] justitias Monachorum et Clericorum, et Donatorum suorum, et specialiter familiæ suæ, videlicet Donatorum illorum qui in templo S. Theodardi donant se et sua eidem Monasterio, et promittunt obedientiam Abbati et successoribus suis, et victum percipiunt a dicta Ecclesia.
Infra :
Quod Abbas haberet eorum justitiam Monachorum, clericorum, et specialis familiæ, et Donatorum suorum, videlicet illorum Donatorum qui sunt recepti, ut supra dictum est, et non possunt facere testamentum sine assensu Abbatis.
Concilium Biterrense ann. 1233. cap. 23 :
In nulla Ecclesia laici recipiantur in Donatos ad præbendam panis et vini, de quorum turpi conversatione scandalum generetur.
Descripsit Jacobus Petitus post Pœnitentiale Theodori pag. 500. sacramentum quod Monasteriis præstabant ejusmodi Condonati, seu Donati. Vide Institutiones Capituli gener. Cisterciens. Distinct. 9. cap. 11. Barralem in Hist. Lerinensi part. 2. pag. 156. Gariellum in Episc. Magalon. pag. 391. et Browerum lib. 9. Annal. Trevirens. Mentio est præterea in Capitulis ad Legem Salicam tit. 3. § 9. et in lib. 1. Capitul. Caroli M. cap. 120. 114.
Liberorum hominum qui ad servitium Dei se tradunt, non tam causa devotionis, quam exercitus seu aliarum functionum vitandarum causa
.
Interdum ea conditione sese monasteriis offerebant, ut in ordinem Monachorum admitterentur, si luberet, ac interim Donatorum et Oblatorum vice haberentur. Sed id spectabat potissimum viros nobiles, quod præ cæteris docet sequens Charta ex Tabulariis Regiis Provinciæ descripta :
Notum sit omnibus præs. et fut. quod an. Dom. incarnat. 1209. mense Decembr. ego Willelmus D. G. Comes Forcalcar. filius quondam Geraldi Amici, divino inspiratus amore, bono animo, et spontanea voluntate, dono animam meam et corpus meum Domino Deo et Beatissimæ Mariæ, et domui Militiæ templi, in hunc modum, quod si ad religionem venire voluero, ad religionem Templi veniam, et non ad aliam ; solummodo ut veniam juste et libere, et absque omni impedimento. Si vero in sæculo me vitam finire contigerit, in cimiterio domus Templi sepeliar. Promitto equidem dare prædictæ domui Templi et fratribus ad obitum meum, amore Dei, et remedio animæ meæ, et parentum meorum, et cunctarum fidelium defunctorum, equum meum, et duas alias equitaturas, et omnia arma mea completa, lignea et ferrea, quæ uni Militi sunt necessaria, et 100. marcas argenti. Præterea dum in sæculo vixero, singulis annis ad festum Nativitatis Domini præfatæ domui Templi et Fratribus 100. sol. Guill. pro recognitione hujus donationis dare promitto, et universa bona dictæ domus Templi, ubicumque sint, bona fide, juste tamen et rationabiliter protegere et salvare. Hanc quippe donationem feci in posse Fratris P. de Monteacuto Magistri, et Fratris Will. Catelli Præceptoris Provinciæ, et quamplurium aliorum Fratrum. Et nos Frater P. de Monteacuto Magister, cum consilio et voluntate Fratris W. Catelli, et aliorum Fratrum, recipimus vos supradictum Dom. W. Forqualquerii Comitem in Donatum, et confratrem nostræ Domus, et in universis beneficiis, quæ in Domo Templi fiunt, vel fient usque ad finem, citra mare, vel ultra, bonam vobis concedimus portionem. Hujus donationis nostræ testes sunt de fratribus Templi Fr. W. Catelli Præceptor Provinciæ, et Fr. Bermundus Præceptor Rue, Fr. Rev. Chasoardi [] Præceptor de Barles, Frat. Jordanus de Mison Præceptor Embredunensis, Fr. G. de Turre Præceptor Domus Limasiæ. De secularib. vero Dn. Comitissa mater prædicti Comitis, Geraldus Amici frater ejus, R. de Medullione, Ricanus de Insula, Riambaldus de Dalfino, Bertrandus de Villamuro, Guibertus de Relano, P. Garsannus, P. Ferols, Guill. de Bedoino, Guido Roya, Raymundus Suavis scriptor fratris G. Catelli scripsit.
Charta alia ex Tabular. S. Maxentii Pictavensis :
In nomine Domini, ego Gauterius Præsbyter filius Ademari de Garda dedi animam meam et corpus meum Domno Goffredo Abbati sedenti in Capitulo cum Monachis suis die quodam Dominico Adventus Domini in societatem et beneficium totius Monasterii, et quando voluero Monachus esse, cum rebus quas habuero, accipiant me, sive sanum, sive infirmum. Dedi eis unam borderiam de terra, et unum quarterium de prato pro beneficio et salute animarum parentum meorum in eleemosynam, sine ulla requisitione progeniei meæ. Ipsi autem me et fratrem meum Lucium de hoc beneficio cum Regula revestierunt nos, et osculati sunt. Et ibidem convenimus donum hoc a dominis nostris carnalibus servaturos. Hoc donum fecimus cum isto pergameno super altare, videntibus testibus istis subscriptis, etc. Facta est autem hæc Chartula an. ab Incarn. D. 1110. regnante Ludov. Rege et Guill. Comite in Aquitania, Petro quoque Episc. Pictavensi.
Tabularium S. Dionysii de Capella diœcesis Bituricensis, Charta 112 :
Ego Amblardus filius Bernardi Grossinelli video quod in periculo mundano positus sim, nolo degenerare, volens sequi vestigia parentum meorum, trado me Deo et S. Dionysio et Monachis Capellæ in manu Radulphi Prioris avunculi mei, tali tamen conditione, ut sim particeps de beneficiis et orationibus Ecclesiæ. Si autem Monachus esse voluero, honorifice me recipiant, et ubicumque me mori contigerit, diligentissime ut fratrem Ecclesiæ procurabunt. Hoc factum est in Capitulo S. Dionysii Capellæ coram. Monachis ac famulis ejusdem Ecclesiæ.
Et Charta 173 :
Deo et B. Dionysio et loco Capellæ sese dedit et sua : hoc etiam addito, quod si aliquando sibi placeret strictioris vitæ semitas ingredi, Monachus ibi fieret, alterius Ecclesiæ sibi denegata licentia.
Ch. 173 :
Dedit namque supradictus Petrus corpus suum, omnesque res suas : unde Radulf. Prior et cæteri Monachi concesserunt ei beneficia ejusdem loci, videlicet necessariam escam, et orationum participationem.
Vide L. Acherium ad Guibert. pag. 635.
Oblatorum autem et Donatorum ea erat conditio, ut ex familia Monachorum censerentur, Abbati obedientiam profiterentur, et victum et vestitum ab iis consequerentur. De obedientia est Charta ex Tabul. Grassensis Monasterii descripta ab Acherio ad Guibertum :
Seipsos et omnia bona sua generaliter dant,..... et incontinenti promittunt obedientiam eidem domino Abbati nomine dicti Monasterii, junctis manibus : et ibidem Abbas recipit dictos Blacacium et Jordanam junctis manibus in fratres et participes et Donatos dicti Monasterii, etc.
De victu vero et vestitu exstat Charta in Tabulario Casauriensi, quam hic damus :
In Dei nomine, ab Incarnat. Domini Jesu Christi an. 1159. Ind. 11. die 21. mens. Novembr. Ego Petrus filius quondam Walteri civitatis Sulmonæ, bona et expontanea mea voluntate obtuli me et omnes res meas mobiles et immobiles in [] Monasterio S. Trinitatis.... Cui etiam et tibi domino Leonati venerabili Abbati ac cunctis successoribus tuis in perpetuum dono, offero, et concedo unum casarinum meum infra ipsam civitatem Sulmonæ, etc. Ita tamen ut donec moriar, victum et vestimentum ab eodem vestro Monasterio ad sufficientiam habeam : quod hujusmodi omnibus absolute feci, et testes mihi esse rogavi subscriptos homines, etc.
Tabularium Vindocinense Charta 446 :
Odo de Sarveriis qui fuit bergerius, sibi et illis dedit omnia quæ ad præsens habebat, vel semper habiturus vel jure possessurus loco S. Trinitatis universis rebus quas possidebat, videlicet in ovibus et nummis, ac annona, per talem convenientiam ut ipse Odo reciperet solummodo victum et vestitum competentem a Monacho et Hulseto quamdiu vixerit, non autem ovium gregem sicut solebat assidue sequens, sed tamen super pastores secundum visum sibi erit qualiter et quomodo grex ovium tractandus sit, semper decernens. Actum Vindocini 1081.
Charta ann. 1239. tom. 7. Spicilegii Acher. pag. 272 :
Concedentes vobis dictæ dominæ Mabiliæ Priorissæ dictæ Ecclesiæ, et per vos aliis Priorissis... liberam et plenariam potestatem recipiendi Moniales tam conversas, quam Clericas, et fratres, et Donatos, et Donatas, tam Laïcos quam Clericos qui intrare voluerint Ecclesiam supradictam, hoc adhibito moderamine, ut omnes habitantes ibidem, possint de bonis Ecclesiæ commode sustentari : ita quod omnes qui intrare voluerint, vobis obedientiam promittant, et vivere juxta regulam B. Benedicti, etc.
Pactum initum inter Abbatem S. Theodardi, et Raymundum Comitem Tolosæ ann. 1231. in Regesto Tolosano pag. 25 :
Item petebat (Abbas) omnes justitias Monachorum et Clericorum et Donatorum suorum, et specialiter familiæ suæ, videlicet Donatorum illorum qui in templo S. Theodardi donant se et sua eidem Monasterio, et promittunt obedientiam Abbati et successoribus suis, et victum percipiunt a dicta Ecclesia.
Et infra :
Item concessit dominus Comes quod Abbas haberet totam justitiam Monachorum, Clericorum, et specialis familiæ et Donatorum suorum, videlicet illorum Donatorum qui sunt recepti ut supra dictum est, et non possunt facere testamentum sine assensu Abbatis.
Statuta contra hæreticos, apud Catellum in Comitibus Tolosan. pag. 351 :
Districtius quoque mandamus quod in nulla Ecclesia Laïca recipiantur in Donatos ad præbendam panis et vini, de quorum turpi conversatione scandalum generatur.
Sed id spectabat Oblatos et Donatos, qui in ipsis Monasteriis degebant ac deserviebant : et habitum forma et colore diversum a Monachorum cæterorum veste deferebant.
Interdum Monasteriis ac Ecclesiis ita sese offerebant, donabant, ac mancipabant, ut ipsi ac eorum progenies pro servis Ecclesiæ deinceps haberentur, dimissa ingenuitate ac libertate. Exstat præclara ejusmodi oblationis Charta in Tabulario Vindocinensi hisce verbis concepta :
Cum sit omni carnali ingenuitate generosius extremum quodcumque Dei servitium, scilicet quod terrena nobilitas multos plerumque vitiorum servos facit, servitus vero Christi nobiles virtutibus reddit, nemo autem sani capitis virtutibus vitia comparaverit, claret pro certo eum esse generosiorem, qui se Dei servitio præbuerit proniorem. Quod ego Raynaldus intelligens, justumque esse vera ratione perpendens, cum me ab avis et atavis naturaliter liberum conditio [] humana protulerit, nullius necessitatis penitus occasione cogente, spontanea mea voluntate meipsum, meosque, si quos mihi dederit, successionis liberos, in servitium trado S. Trinitatis, et fratrum hujus loci, reputans me ab hac die inante, sicut unum quempiam de servis eorum, ad faciendum de me et rebus meis quidquid eis salva justitiæ lege placuerit. Et ne quis putet timoris causa, vel cupiditatis adquirendi aliquid transitorium me istud agere, sciat et credat me id primum ac potissimum pro salute animæ meæ facere ; deinde quod circa eos a puero nutritus omnia pene habeo apud eos, et per eos conquirens, justius mihi esse videtur, ut ipsi habeant quam alius quispiam. In testimonium autem hujus meæ deditionis, ut certior sit, et firmior omni tempore, cartulam istam scribi rogavi, manuque mea Crucis impressione signavi, adhibitis testibus qui me hoc facere viderunt, et audierunt, quorum ista sunt nomina, Odo Sartor, Joscelinus, Garinus, Herveus filius Alcherii, Girardus Hospitalis, Odo pater Lamberti, Hugo filius Morini, omne Capitulum. Actum Vindocini in Capitulo S. Trinitatis an. Dom. Incarn. 1079. 6. Id. Mart. Ind. 2.
Ordericus Vitalis lib. 3. pag. 498 :
Recepta sospitate, perpetualiter in servum sancto Jodoco tradidit se.
P. Carpentier, 1766.
Charta ann. circiter 1162. ex Lib. de Servis in Tabulario Majoris-monasterii fol. 46 :
Noveritis, si qui eritis posteri nostri, Majoris scilicet habitatores monasterii S. Martini, famulum quemdam Giraldum nomine, liberiori genere ex provincia Biturigensi, loco videlicet Cloiso, patre Geraldo, Malo-clavo cognomine, matre vero Adelende ortum, sponte pro amore Dei sancto Martino in domni abbatis Alberti præsentia se ipsum hac ratione tradidisse in servum, ut non solum ipse, verum etiam omnis ex eo nascitura progenies, cunctis diebus vitæ suæ abbati hujus loci et fratribus servili conditione famulentur. Et ut hæc ejus traditio certior et evidentior appareret, pro recognitione servi quatuor denarios super caput proprium ponens, Deo sanctoque Martino se taliter sub his testibus obtulit, etc.
Hujus autem Oblationis is erat ritus, ut in servitutis ultro susceptæ signum quatuor denarii offerrentur. Tabular. Vindocinense Ch. 114 :
Voluntarie sese tradidit Martinus quidam juvenis perenni servitio dum advixerit, Monasterio Vindocinensi S. Trinitatis : cui conventioni coram fratribus in Capitulo factæ, præsentes interfuerunt qui subscripti sunt testes, sub quorum præsentia Martinus idem superposuit altari hanc chartam, oblatis in testimonio quatuor denariis, quod est servilis conditionis.
Idem Tabularium Charta 111 :
Tradiderunt ergo se Domno Abbati Oderico juxta consuetudinem servorum coram suprascriptis testibus in Capitulo. Postea vero firmata testibus ista traditionis suæ Charta, traditis quoque seipsis altari, manu propria præsentem chartam superposuerunt altari. Nomina testium, etc.
In eodem Tabulario f. 196. Goffridus de Pruliaco Comes Vindocinensis, cum ob quasdam Ecclesiæ S. Trinitatis Vindocinensis bonorum invasiones fuisset sacris interdictus, deinde anathemate solutus,
nudis pedibus cum quibusdam suis qui cum eo Capitulum violenter intraverant, prostravit se ante altare dominicum et Dn. Abbatis pedibus ; ibique promisit, coram Deo et Sanctis ejus quod nunquam deinceps personæ D. Abbatis vel cujuslibet Monachi sui damnum aliquod qualibet occasione [] quæreret, et quidquid in rebus Monasterii prius reclamaverat, seposita omni controversia quietum dimisit : quatuor etiam denarios super caput suum posuit, quos idem super altare cum quodam cultello misit, quatenus non solum præsentes, verum etiam homines post futuri, quod firmiter hoc actum fuerit, plenius agnoscerent.
Qua quidem quatuor denariorum oblatione, quodammodo Ecclesiæ servum sese professus est. Ejusmodi porro Oblati, servi de quatuor nummis videntur appellati. Exstat enim Charta Ranulfi Abbatis S. Mauri ex Tabulario ejusdem Ecclesiæ, in qua agitur
de quodam Coliberto S. Mauri nomine Simone Fabro, qui diu ventilatus hominem se ipsius Sancti recognoscebat, sed non sicut alii qui de quatuor nummis erant
. Et infra :
Et ille respondit se esse hominem S. Mauri, sed non sicut alii qui quatuor nummos reddebant.
Spectabant autem fortean hi quatuor nummi seu denarii censum totidem denariorum, qui quotannis pensitari solebat ab ejusmodi servis et Oblatis Ecclesiasticis, ut colligitur ex variis tabulis quæ in Hist. Guinensi habentur pag. 57. 58. 59. 681. et alia apud Joan. Robertum in Hist. S. Huberti pag. 292. quem quidem ritum nescio an spectaverit Concilium Lateranense IV. cap. 57 :
Ne si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus fuerit intellectum, pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis dissolvatur pariter et vilescat Ecclesiastica disciplina.
Alius præterea fuit hanc Ecclesiasticam servitutem ultro subeundi ritus, collo scilicet campanæ fune innexo, de quo sunt sequentes Chartæ ex Tabulario Vindocinensi Ch. 135 :
Noverit omnis cœtus Cœnobii Vindocinensis, quod Raynaldus Monachorum famulus, cum esset vir ingenuus, recognoscens quod in eorum famulatu a puero altus et nutritus fuerat, et omnia quæ habebat, sub eorum dominio acquisiverat, obtulit Deo et S. Trinitati omnia sua, atque semetipsum ad servum : eligens magis esse servus Dei quam libertus sæculi. firmiter credens, et sciens, quod servire Deo, regnare est, summaque ingenuitas sit in qua servitus comparabatur Christi. Quod prius quam fecit in Capitulo, ac deinceps statim in Monasterio involvens juxta morem collum suum corda signi, coram testibus subscriptis, etc. Factum est hoc an. 1079. 6. Id. Mart.
Et Charta 440 :
Ego Ingelbaldus, cum quidem naturalem secundum sæculum a progenitoribus haberem libertatem, voluntate propria me in servum trado Domino Deo et loco S. Trinitatis, quod molestia corporis urgente districtus promiseram, hoc factus sospes et incolumis libenter exsolvo. Dono etiam mecum ac eidem venerabili loco universa quæ possessionis meæ vel sunt hodie, vel etiam in tota vita mea juste poterunt, quæ dare legaliter et possum et debeo. In cujus facti memoriam etiam quatuor denarios de capitagio meo, sicut mos sæcularis est talibus facere, super altare dominicum prædicti loci gratanter imponens, funem quoque signi collo meo devote circumplicans, chartulam istam scribi in testimonium postulavi, manuque mea firmavi, addita etiam insuper congerie testium juxta humanæ opinionis æstimationem idoneorum, quorum ista sunt nomina, etc. Actum Vindocini in Capitulo S. Trinitatis an. 1080. 10. Kal. Oct.
Addo quæ habet in hanc rem Cæsarius lib. 7. Miracul. cap. 39 :
In tantum illius (Deiparæ) amore succensus est, ut in quadam paupere Ecclesia [] in ejus honore dedicata, conscio Sacerdote, fune collo suo injecto, servum glebæ se illi super altare offerret, solvens singulis annis censum de capite suo, qualem servi originarii solvere consueverunt.
P. Carpentier, 1766.
Ritus ejusmodi oblatos recipiendi, interdum idem atque admittendi pueros monachos ; eorum quippe manus, sive ordini canonico, sive monachico sese offerrent, pallio altaris in volvebantur, vel ipsimet sub panno altaris mittebantur, ut in sequentibus Chartis animadvertere est. Formula, qua presbyter offert se capitulo canonicorum Arretinorum ann. 1075. apud Murator. tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 213 :
In nomine Domini nostri Jesu Christi. Ego Farolfus presbyter spontanea mea voluntate offero me ipsum Deo et ecclesiæ S. Donati, et Jocundo præposito atque archidiacono, secundum regulam canonicam fideliter serviturum, pallio altaris manibus involutum, cum oblationibus mearum rerum mobilium et immobilium, etc.
Charta ann. 1210. ibid. col. 596 :
Anselminus quondam Blancallonis de la Rocca Corneta dedit et obtulit et sua bona omnia... in manu domni Johannis divina gratia abbatis S. Petri Mutinæ recipienti nomine ecclesiæ S. Petri Mutinensis, ponendo investituram 50. librarum imperialium super altare. Qui Anselminus renuntiavit omni proprio, et promisit ipsi domno abbati continentiam et veram obedientiam. Et ipse domnus abbas recepit eum in fratrem et conversum, mittendo ipsum sub panno altaris, et osculando eum ipsum, et ejus fratres tanquam conversum.
Qui porro hic Conversus, idem qui alibi Oblatus vel Donatus nuncupatur.
P. Carpentier, 1766.
Illud præterea erat servitutis ultro susceptæ signum, ut vinculum cervici imponerent. Acta Tull. episc. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1017 :
Adducitur (Drogo miles) vectus subsidio servulorum, ingressusque templum venerabile, imposito cervici vinculo, Sancto se ex libero in servum dedicat, et votum censuale die certo devovet.
Vide Mabill. Diplom. pag. 632.
Ita etiam quandoque Ecclesiis et Monasteriis sese offerebant et donabant sub annuo censu, ut libertatem et ingenuitatem non dimitterent, sed eam disertis et expressis verbis retinerent. Charta Aleidis Ducissæ Burgundiæ ann. 1212. in Hist. Reomaensi pag. 247 :
Præterea dicti Odo, et Regina, et Adelina dederunt se prætaxatæ Ecclesiæ ut liberos in perpetuum possidendos.
Charta alia ann. 1243. in ead Hist. pag. 270 :
Dictus vero Parisetus spontaneus dedit et concessit se pro homine libero Ecclesiæ nostræ Reomaensi, et ipsæ et hæredes sui erunt homines liberi nostri Conventus pro quinque solidis Divionensibus nobis annuatim in festo S. Remigii ab eisdem persolvendis. Ita quod nos, vel successores nostri ultra quam dictos quinque solidos ab ipsis non poterimus per exactionem aliquam reclamare. Imo tenemur ipsos, tanquam liberos homines nostri Conventus adversus omnes homines pro posse nostro defendere, manutenere, et bona fide garantire.
Exstat insignis in hanc sententiam Charta alia, quam ex S. Vitonis Virdunensis Tabulario descripsimus :
Summæ nobilitatis nitet decore, qui opifici suo tota sinceritate et puritate mentis studet incessanter deservire. Qua propter notum esse volumus, Ego Dei gratia Abbas Ricardus, omnibus tam præsentibus quam futuris Ecclesiæ Dei fidelibus. quod quædam religiosæ mulieres, nobilibus et ingenuis ortæ natalibus, Dei timore et amore pariter [] compunctæ, bona scilicet cum filiabus geminis Heredesendis, et Respendis : Conrada quoque et ejus soror Ruspendis semetipsas ultro ut liberæ et nobiles S. Petro Virdunensi Cœnobii, ubi insignis requiescit corpore Vito Præsul, subdiderunt ad potestatem villæ Haslom dictæ, suæ ditioni mancipatæ : ea scilicet ratione, ut annuatim die solemnitatis S. Remigii ejusdem villæ villicis 2. den. tam ipsæ, quam universa soboles ex eis proditura persolvat, de manu mortua 12. de licentia maritalis copulæ 6. placita generalia in jamdicta villa Haslum ter in anno serviant. Quibus etiam petentibus quia non incongruum erat, hanc chartam fieri jussimus, ne forte aliquis potentum, vel infirmorum alteram quandoque legem imponere tentet. Hæc charta facta, et plurimorum hominum præsentia et testimonio roborata, ut firma in posterum maneat et inconvulsa, nostra et fratrum est manu confirmata, et Advocati Herimanni Comitis attestatione subnixa. S. Richardi Abb. etc. Dat. an. Dom. Incarn. 1025. Conradi Regis 1. indict. 8.
Ejusmodi Chartas alias proferunt Willhelm. Heda in Episc. Traject. pag. 287. 1. edit. et Miræus in Donat. Belg. lib. 1. cap. 18.
P. Carpentier, 1766.
Monialium quoque monasteriis nonnunquam vir et uxor sese offerebant, in cujus oblationis signum tonsuram semel ab abbatissa coram testibus acceptam deferebant. Locus est infra in Tonsura.
P. Carpentier, 1766.
Cum bonis itaque suis universis vel eorum parte aliqua sese monasterio offerebant Oblati, ne monachis oneri essent : unde qui propria bona non habebant, quæ monasteriis legarent, illa servitiis aut alia quavis ratione studebant compensare. Hinc est quod Arnaldus de Castellione notarius in monasterio Montisolivi receptus ann. 1355. ex Tabul. ejusd. abbat.
promittit eorum (monachorum) jura pro posse servare et illæsa custodire, inutilia evitare, dieque ac nocte in litibus et quæstionibus ejusdem monasterii ubique terrarum fideliter laborare.
Tabul. Major. monast. :
Notificamus igitur successoribus nostris, quod quidam presbiter nomine Bernardus de Valle-Guidonis volens de sæculo converti et monachus fieri, hoc nostrum Majus monasterium expetiit, et ut reciperetur obtinuit. Qui, quia multum dives non erat nec pecunias quas, ut est consuetudinis, secum afferret, habebat, cujusdam ecclesiæ haud longe a Valle-Guidonis in villa, quam antiquitus dicunt Avenarias, sitæ, donavit tertiam partem jure perpetuo possidendam.
De jure Regum nostrorum ponendi Oblatos in Monasteriis, vide Chopinum lib. 3. de Sacra Polit. tit. 2. n. 12. 13. 14. 15. tit. 5. n. 14. 15.
Oblatiarii Hospites, Iidem qui sese cum universa familia, et bonis suis Monasteriis offerebant, et mancipabant. Chron. Mauriniacense lib. 1. pag. 360 :
Hospites Oblatiarios pene octoginta ibi congregavit. Dati,
seu Donati hospites etiam dicuntur in Concilio Senonensi ann. 1269. cap. 6.
P. Carpentier, 1766.
Vide Antiq. Stamp. pag. 497. et Disquisit. Pasquer. lib. 3. cap. 40.
Offerti, Eadem notione. Chron. Farfense pag. 657 :
In alio præcepto constituit ut si Monachi, vel secundum regulam S. Benedicti Offerti S. Mariæ, quos Abbas ordinaliter providere debet, fuga lapsi, per Episcopia, et certa Monasteria, sive per diversa loca perrexerunt, ubicumque eos invenerit, tam ipse quam et missi sui præsentialiter recipiant absque alicujus [] dilatione vel contrarietate.
Charta Caroli Magni ibidem pag. 658 :
Aut homines ejusdem monasterii tam ingenuos, quam servos libellarios, aldionem et aldianas, seu Clericos, vel cartulatos, aut Offertos super terram ipsius Monasterii commanentes, distringendos, etc.
In alia Lotharii Imp. ibid. pag. 668 :
Servis, ancillis, libellariis, cartulatis, Offertis, opilionibus, etc.
Alia Caroli C. Imp. ibid. :
Offertos vero ejusdem Monasterii nolumus in seculo vagari, sed ubicumque inventi fuerint, licentiam habeat Abbas.... eos ad Monasteria reverti facere.
Alia Caroli M. in Chron. S. Vincentii de Vulturno pag. 679 :
Seu etiam excusatos, seu Offertos, qui in præfatis Monasteriis legitime jam subjecti sunt, vel qui devote offerre se cum suis rebus voluerint, juste et rationabiliter licentiam habere debeant.
Ejusmodi Offertorum occurrit alibi mentio.