« »
 
[]« 2 draco » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 191b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DRACO2
2. DRACO, Effigies Draconis, quæ cum vexillis, in Ecclesiasticis processionibus deferri solet, qua vel Diabolus ipse, vel hæresis designantur, de quibus triumphat Ecclesia. Diabolus enim, ut ait S. Augustinus Hom. 36. in Scripturis sanctis, Leo et Draco est :
Leo propter impetum, Draco propter insidias.
Idem in Psalm. 73 :
Contrivisti capita Draconum in aqua : Dæmoniorum superbias, a quibus gentes possidebantur.
Vetus Carmen edit. a Barthio lib. 34. Advers. cap. 1 :
Salve ô Apollo vere, Pæan inclyte, Pulsor Draconis inferi.
Consuetudines Floriacensis Cœnobii :
Dominica in Ramis palmarum duæ fiunt processiones : posterior ad Floriacum, præeunt, vexilla et Draco.
Alibi :
Ad processionem portatur aqua benedicta et thuribulum sine igne, et Crux et Draco in pertica. Unus vero de infantibus in consa (laterna) a magistro suo præparata affert candelam accensam, ut præsto sit ignis, si extinguatur, qui in ore Draconis portatur. Ipso die portatur Draco a Thesaurario, etc.
Rursum :
Præeuntibus autem vexillis et Dracone, sequitur bajulus aquæ benedictæ.
Vide Belethum de Divin. Offic. cap. 123. et Durandum lib. 6. Ration. cap. 89. n. 12. cap. 102. n. 9.