![[]](img/image.png)
DRAPIFER, Venditor, vel potius Textor Drapporum. Testamentum Beatricis de Alboreya
Vicecomitissæ Narbonæ ann. 1367. inter Anecd. Marten. tom. 1. col. 1521 :
Et ad finem ut melius satisfiat illis de nobis conquerentibus in iis, in quibus nos eisdem teneri apparuerit tempore mortis nostræ, sicut sunt sartores, Drapiferi, sutores, et alii ministrales, quibus forte secundum eorum laborem tenemur eisdem, vel aliquotiens in retinendo laborem de eis quæ emuntur ab eisdem.