« »
 
[]« Dubbatio » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 199a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUBBATIO
DUBBATIO, Equitis creatio, sic a dubba vel dubban dicta. Saxonice, dubban toridere, Equitem creare, Cimbrice, At dubba til riddare, quod est juxta Olaum Verelium, Percutere aliquem in Equitem, seu Percutiendo aliquem in Equitem creare. Nam At dubba primario significat, Verberare, percutere. Et istud moris a Normannis in Angliam invecti etiamnum perseverat ; ubi candidatus Eques stricto gladio a Rege percutitur. Propterea, inquit Hickesius Gramm. Anglo-Sax. pag. 151. creatio Equitis per hoc verbum denotari contigit, post introitum Normannorum : ante quem apud Anglo-Saxones mos erat, non per Dubbationem a Rege, sed per consecrationem, militiam legitimam ambientem Equitem creari, facta prius exomologesi, nocte in vigiliis et orationibus in Ecclesia consumta, atque Sacrorum in Missa participatione : quibus peractis Equiti candidato a Sacerdote gladius collo cum benedictione imponebatur. Hunc autem consecrandi Militis modum Normanni, ut scribit Ingulfus, abominati sunt, talem non Militem legitimum existimantes, sed Equitem socordem et degenerem. Hæc post Hickesium loco allegato. Vide Adobare.