« »
 
[]« 1 ductus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 202b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUCTUS1
1. DUCTUS. Marculfus lib. 1. Form. 38 :
Si hoc conjurare potuerit, de hac causa Ductus sedeat.
Lib. 2. Formula 18. quæ est de securitate pro homicidio :
Sed in omnibus exinde Ductus et absolutus appareas.
Ubi Bignonius, ductum, pro eductum, positum putat, hoc est, de causa eductum. Sed malim hocce vocabulo securum eum dici, tanquam conductu et salvagardia obtentis. Capitulare Caroli M. ann. 808. cap. 6 :
De illorum hominum conquisitu, qui modo foris ducti fuerunt, et postea adquisierunt, postquam patres eorum et parentes Ducti sunt.
Ubi adquisierunt, poni videtur pro adquieverunt. Vetus placitum ann. 876. editum a Baluzio in Append. ad Capitul. n. 104 :
Et hanc meam responsionem præsentiæ vestræ judicium conditionis ostendit sæpedictus Fredemirus mandatarius de Ardesindo Episcopo, qui legibus Ductus est, atque ibidem resonat, ex qua auctoritate prædictus locus S. Felicis sub ditione S. Eulaliæ esse debet.
Canones S. Patricii cap. 21 :
Christianus, cui dereliquerit aliquis et provocat eum in Ductum, et non in Ecclesiam, ut ibi examinetur causa, qui sic fecerit, alienus sit.
Ubi Waræus ad marginem reposuit f. judicium : sed drictum legendum videtur, id est, in jus. Vide Directum et Educere.
P. Carpentier, 1766.
Ut ut est de hujusce vocis in Marculfi formulis interpretatione a Bignonio vel Cangio proposita, aliud significare videtur in placito hic laudato. Legibus enim ductus, idem mihi est quod, in legibus peritus, exercitatus ; unde vetus Gallicum Duit, eodem intellectu, a verbo Duire, docere vel addiscere. Lit. remiss. ann. 1393. in Reg. 145. Chartoph. reg. ch. 149 :
Le suppliant baillia ses chevaux et charrette à son filz pour les mener et conduire, lequel de ce faire n'estoit pas bien Duit.
Aliæ ann. 1456. in Reg. 191. ch. 234 :
Pour ce que icellui Village suppliant est fort Duit et experimenté en fait de navigage, etc.
Le suppliant print vouloir en lui de soy mettre avant et Duire au fait de marchandise,
in aliis ejusd. ann. ibid. ch. 235. Denique aliæ ann. 1475. ex Reg. 195. ch. 1528 :
Ce que le suppliant en faisoit, c'estoit pour le prouffit d'icellui Pierre Renel, et le Duyre au dit mestier (de cousturier.)
Vulgatior vox Duire, pro Convenire, pertinere. Charta ann. 1330. in Chartul. S. Martin. Pontisar. fol. 35. v° :
Recognurent et confesserent pour tant comme et chascun d'eulz touche, puet toucher, Duire et appartenir, etc.
[]