« Dulia » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 214b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DULIA
DULIA, Græcis δουλεία, Servitus, Theologis Cultus qui
Sanctis exhibetur. Papias :
Dulia et Duleusis, Servitus est quæ et Deo, quantum oportet, et hominibus reddenda est.Joannes de Janua :
Dulia, Servitus quæ exhibenda est homini, sicut latria est servitus quæ debetur Deo.Gerhohus de gloria Filii Hominis cap. 18. apud Bernard. Pez tom. 1. Anecd. part. 2. col. 253 :
Concederunt vero illi adorationem, quæ Græce Dulia dicitur.Gaufridus Abbas in epistola ad Albinum Cardinalem, inter opera S. Bernardi tom. 2. col. 1322. edit 1690 :
Non illa dico adoratione quæ Latria est, quæ soli Creatori debetur, sed illa quæ in Dulia dignior est. Dalia enim adoratio est, quæ etiam creaturæ exhibetur, quæ duas species habet, unam quæ hominibus indifferenter, alteram quæ soli humanitati Christi exhibetur.Histor. Episc. Autiss. apud Labbeum tom. 1. Bibl. in Aymerico :
Nobilium Dulias atque statum multum habens gratum, etc.Sic leg. cum MS. Editum habet Dulcas.