« »
 
[]« Duma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 214b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUMA
DUMA, Fridericus II. Imp. lib. 1. de Arte venandi cap. 45 :
Innascitur vero avibus plumagium multiplex ; pullis namque noviter genitis primo innascuntur illæ, quæ nec sunt ut pili, neque ut lanulæ, sed habent naturam inter utrumque, quæ cooperiunt, et a frigore quoquomodo defendunt. Secundo innascuntur aliæ, quæ dicuntur Lanulæ, a quibusdam Dumæ. Hæ sunt exiles et molles, densiores et longiores primis : hæ plus cooperiunt et plus defendunt, illis et his natis, cadunt illæ.
Ita cap. 48. et alii hæc vox scribitur : sed puto legendum Duvæ : nam Gallicum[] Duvet expressit : quomodo ejusmodi plumas molliores dicimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Licet ex Duma nostrum Duvet derivetur, non continuo sequitur esse scribendum Duva ; Galli namque veteres, atque etiam Britones hodierni sæpe sua pronuntiatione mutant m in v consonum. Andegavenses, Pictavenses et Normanni etiamnum dicunt Dumet pro Duvet : quod tamen plerique non a Duma, sed a Tufetum vocabulo censent esse deducendum.
P. Carpentier, 1766.
Adde ex D. Falconet : Menagius male a Tufeto. Antiquissima vox est Dum, Celtica forsan, Anglis Down, quam pronuntiationem retinuerunt provinciarum habitatores, nobis solis pure loquentibus Duvet. Oison duveté, apud Rabelaisium lib. 1. Vide Orig. Dalph. a Dumetis et Bulletin Diction. Celtico Germ. Dunen, Daunen, Plumæ molliores. Adel. Danis antiquis Dun, Pluma mollissima, unde Dunalogn, Adeo mollis aer ut mollissima pluma nullam sentiat auram. Apud Graffium in Thes. Ling. Franc. tom. 5. col. 148 : Colnduni, plumacium. Vide Ihrii Glossar. Suio-Goth. tom. 1. col. 367. voce Dun.