« Duma » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 214b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUMA
DUMA, Fridericus II. Imp. lib. 1. de Arte venandi cap. 45 :
Innascitur vero avibus plumagium multiplex ; pullis namque noviter genitis primo innascuntur illæ, quæ nec sunt ut pili, neque ut lanulæ, sed habent naturam inter utrumque, quæ cooperiunt, et a frigore quoquomodo defendunt. Secundo innascuntur aliæ, quæ dicuntur Lanulæ, a quibusdam Dumæ. Hæ sunt exiles et molles, densiores et longiores primis : hæ plus cooperiunt et plus defendunt, illis et his natis, cadunt illæ.Ita cap. 48. et alii hæc vox scribitur : sed puto legendum Duvæ : nam Gallicum Duvet expressit : quomodo ejusmodi plumas molliores dicimus.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Licet ex
Duma nostrum Duvet derivetur, non continuo sequitur esse scribendum
Duva ; Galli namque veteres, atque etiam Britones hodierni sæpe sua pronuntiatione
mutant m in v consonum. Andegavenses, Pictavenses et Normanni etiamnum
dicunt Dumet pro Duvet : quod tamen plerique non a Duma, sed a
Tufetum vocabulo censent esse deducendum.P. , 1766.
◊ Adde ex D. Falconet :
Menagius male a Tufeto. Antiquissima vox est Dum, Celtica forsan, Anglis
Down, quam pronuntiationem retinuerunt provinciarum habitatores, nobis solis pure
loquentibus Duvet. Oison duveté, apud Rabelaisium lib. 1. Vide Orig. Dalph.
a Dumetis et Bulletin Diction. Celtico Germ. Dunen, Daunen, Plumæ molliores. . Danis
antiquis Dun, Pluma mollissima, unde Dunalogn, Adeo mollis aer ut
mollissima pluma nullam sentiat auram. Apud Graffium in Thes. Ling. Franc. tom. 5. col.
148 : Colnduni, plumacium. Vide Ihrii Glossar. Suio-Goth. tom. 1. col. 367. voce Dun.