« 4 dupla » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 216c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUPLA4
4. DUPLA, Vox passim usurpata in Epitome Constitutionum Ecclesiæ Valentinæ, Concilior.
Hisp. tom. 4. semperque conjuncta cum voce Anniversarium, quod est Dies annuus, quo pro defuncto Missa celebratur, vel
officium defunctorum peragitur, ipso die obitus recurrente : quocirca suspicor
Duplam vel nihil aliud esse, quam Anniversarium ipsum, vel Missam et officium
quoddam in ea Ecclesia peractum, atque ideo Dupla dictum quod fuerit Missæ et
Officio diei superaddendum, hincque factum esse, ut peculiares assignentur mercedes
Clericis, qui Duplis interfuerint sicut et Anniversariis, Administratoresque
Duplarum et Anniversariorum ibidem sæpissime memorentur.