« »
 
[]« Durpilum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 219b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DURPILUM
DURPILUM, Vestibulum, limen. Lex Salica tit. 61 :
Postea intrare debet in casam suam, ... et stare in Durpilo, hoc est, in liminari.
Ubi editio Heroldi Duropellum præfert, Durbium, unus Codex MS. Guelferb. Durbilum alter apud Eccardum. Formula Lindenbrogiana 155 :
A die præsente ad integrum concessit et confirmavit... per portas et per ostia.
Et mox :
Tradidit et vestivit, et per Durpilum et festucam sibi foras exitum alienum vel spoliatum in omnibus esse dixit, et omnia werpivit.
Ad quam formulam Eccardus observat hic non posse Limen intelligi, quia illud non adeo facile removeri potest ; sed potius Columnulam intelligendam esse in januæ medio erectam, ad quam postes vel valvæ concluduntur, quæque adeo principaliter januæ firmandæ et occludendæ inservit. A voce Germ. Thur, fores, deducit Lindenbrogius : unde Thurschwell, limen, Pfeyler, columna : Spelmannus, a dura Saxonico. Wendelinus denique a Durpel, quod limen inferius sonat, quod [] nempe ingrediendo et egrediendo calcamus. Prior pars Dur multum etiam accedit ad Britannicum Dor, Janua, posterior vero est Saxon. Pal, German. Pfal, Palus. Kilianus :
Deurpel, limen, hypothyrum, lapis liminaris, q. d, deur-pael, i. ostii limes.
Chart. incert. ann. :
Tradidit et vestivit et per Durpileam et festucam sibi foras exitum, alienum et spoliatum in omnibus dixit et omnia wer. pivit, etc.
Vide Grimm. Antiq. Jur. Germ. pag. 174. sqq. et Graff. Thes. Ling-Franc. tom. 5. col. 446.