![[]](img/image.png)
DUSII. Isidorus in Gloss. :
articulo, An-deüs, Gall. le Lutin. Hoc nomen proprie
significat Evanescere, perire. Ita Ludovicus le Pelletier in suo Dictionario
Etymol. Britan. nondum edito.
Vide Grimm. Mythol. Germ. pag.
272.
Dusius, Dæmon. Idem lib. 8. Orig. cap. ult. :
Pilosi, qui Græce Panitæ, Latine incubi appellantur, sive Inivi, ab ineundo passim cum animalibus : unde et Incubi dicuntur ab incumbendo, hoc est, stuprando. Sæpe etiam improbi existunt mulieribus, et earum peragunt concubitum, quos dæmones Galli Dusios nuncupant, quia assidue hanc peragunt immunditiam.Hausit a S. Augustino lib. 15. de Civitate Dei cap. 23. cujus hæc sunt :
Quosdam dæmones, quos Dusios Galli nuncupant, hanc assidue immunditiam et tentare et efficere plures talesque asseverant.Hincmarum de Divortio Lotharii pag. 654 :
Quædam etiam fæminæ a Dusis in specie virorum, quorum amore ardebant, concubitum pertulisse inventæ sunt.Papias :
Dusios nominant quos romani Faunos ficarios vocant.Hi sunt, inquit Thomas Cantipratensis lib. 2. cap. 57. n. 17 :
Quibus Prussiæ gentiles silvas æstimant consecratas, et eas incidere non audentes, nunquam ingrediuntur easdem, nisi cum diis suis voluerint immolare, etc.Armoricanis Britonibus Teüs est Dæmon, Gall. dictus, Lutin, Lat. Lemures, vel quodcumque spectrum seu phantasma subito apparens et evanescens : et cum
![[]](img/image.png)
P. , 1766.
Dusiolus, diminut. a Dusius, Dæmon. Codex reg. 4609. 2. laudatus a D. Le Beuf
tom. 1. Collect. var. Script. pag. 304 : Sunt aliqui rustici homines, qui credunt aliquas mulieres, quod vulgum dicitur strias esse debeant, et ad infantes vel pecora nocere possint, vel Dusiolus, vel aquatiquus, vel geniscus esse debeat.