« »
 
[]« 3 dux » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 220a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/DUX3
3. DUX sub prima Regum nostrorum stirpe dicebatur qui multis civitatibus, quæ singulæ a Comitibus regebantur, præerat. Gregorius Turon. lib. 2. cap. 20 :
Eoricus Gothorum Rex Victorium Ducem super septem civitates præposuit.
Lib. 8. cap. 18 :
Nicetius a Comitatu Arverno summotus Ducatum a Rege Childeberto expetiit ; et sic in urbe Arverna, Ruthena, atque Ucetica Dux ordinatus est.
Ita apud eumdem non semel lib. 6. cap. 26. 31. 41. lib. 8. cap. 26. lib. 9. cap. 7. Aimoinum lib. 4. cap. 4. in Gestis Dagoberti cap. 36. apud Eginhard. in Annalib. ann. 748. Vita Aldrici Episcopi Cenomann. n. 1 :
Rex autem hæc audiens, oppido tristatus est, promittensque ei duodecim et amplius Comitatus se daturum, si hoc dimitteret, et in sua militia perseveraret.
Id est, Ducatum. Duces provinciæ, et in provinciis constituti, in Lege Bajwar. tit. 2. cap. 1. et apud Walafridum Strabon. lib. de Reb. Ecclesiast. cap. 31. etc. Gradus igitur a Comitatu ad Ducatum fuit. Fortunatus lib. 10. Poem. 22 :
Qui modo dat Comitis, det tibi jura Ducis.
Adde lib. 7. Poem. 31. lib. 10. Poem 25. et Cinnamum lib. 2. n. 13. Habetur formula Promotionis ad Ducatum apud [] Marculfum lib. 1. Form. 8. ut et apud Senatorem lib. 7. Ep. 4. ubi quale eorum fuerit munus indicatur. Vide præterea Petrum Pithœum lib. 1. Advers. cap. 8. Hotomanum de Verbis Feudalib. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 1. cap. 18. num. 5. etc.
Duces Francorum dicti Majores-domus Regum Franciæ, in vita S. Baboleni tom. 2. Histor. Franc. pag. 659. de Erkenoaldo :
Qui tunc Francorum Ducatui præerat, et omnia palatina officia suo moderamine procurabat.
Eodem etiam titulo donati vulgo leguntur Parisienses Comites, aut qui regiones adjacentes vel Comitis vel Ducis titulo regebant, quod ii præcipuam in Regum aula auctoritatem possiderent, et Francorum in hisce tractibus duces essent : unde postea Parisiensi tractui data Franciæ peculiaris nomenclatura, quam hodie l'Isle de France appellamus, quod ejus fines Ligeri et Sequana fluviis majoribus concluderentur ; tametsi pro Regum nostrorum indultu interdum ii longe ultra producti legantur. Primus autem hac dignitate donatus
Robertus cognomento Magnus ann. 861. ut est apud Reginonem lib. 2. cui successit
Hugo cognomento Magnus, et Abbas, filius, ut est apud eumdem ann. 867. isti vero
Odo Roberti perinde filius quem Comitem Parisiensem vocat Abbo de Bello Parisiaco pag. 502. et vetus Charta apud Hemereum de Academ. Paris. pag. 10. postmodum Rex Franc. dictus ann. 888.
Robertus, ejusdem Odonis frater, Dux et Marchio Franciæ, Rex pariter dictus ann. 922.
Hugo Magnus, Comes Parisiensis, a Ludov. Rege Dux Franciæ dictus ann. 943. Hugo Flaviniac. hoc ann. Hist. Episcopor. Autisiod. cap. 45. Beslius pag. 239. 241. 247.
Hugo Capetus, iisdem quibus pater donatus dignitatibus ann. 960. Flodoard. ann. 943. 960. Chronicon S. Albini ann. 987. Ademarus pag. 164. etc. Rex deinde dictus, tertiæ quæ hodie feliciter regnat Regum Franciæ stirpis auctor.
Dux Palatii, in Gestis Dagoberti I. cap. 31. et apud Fredegarium in Chron. cap. 74. ubi de Adalgiso Duce Palatii Sigeberti Regis. Vide Major domus.
L. Henschel, 1840–1850.
Summus dux Longobardorum, semel et iterum in chart. antiq. in Chron. Vulturn. ap. Murat. Script. tom. 1. part. 2. pag. 350. sqq.
Dux Imperialis Curiæ Acerbus Morena Laudensis civis dicitur in ejus Historia Rerum Laudensium pag. 118.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Dux Albus Poloniæ vocatur Wladislaus Casimiri III. ex fratre nepos in Epitaphio quod videtur ejus tumulo incisum in Ecclesia S. Remigii Divionensis. Obiit ann. 1398. 1. Kal. Martii.
P. Carpentier, 1766.
Dux et Episcopus Bohemorum inscribitur Henricus in Charta ann. 1197. qua varia concedit privilegia abbatiæ Teplensi, inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonstr. col. 572.
L. Henschel, 1840–1850.
Dux verborum, Orator, procurator. Vide Haltaus. Glossar. German. voce Worthalter, col. 2132.