![[]](img/image.png)
«
2 depositio » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 3, col. 070b.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/DEPOSITIO2
2. DEPOSITIO, Dies obitus, quo mortuus terræ mandatur, in terram deponitur, vel quo quis vitam
deponit : cujus appellationis causam fuse explicat S. Ambrosius Serm. 70. Vetus Inscript.
Eboræ apud Resendium :
Depositio Pauli, famulus Dei vixit annos l. et
uno, requievit in pace d.
iii. Id. Martias era dlxxxii.
Hariulfus lib. 4. Chron.
Centul. cap. 21 :
Angelrannus, qui patri succedebat, in die Depositionis ejusdem
patris sui jam dictam villam Sancto contradidit.
In Charta donationis, quæ
sequitur :
Quod pater meus, Comes scilicet Hugo, adhuc vivens, sed diem mortis
extremum trahens, pro suo remedio animæ villam... S. Richario tradidit.
Passim
in Martyrologio, quod D. Hieronymi titulo circumfertur, et aliis. Hinc
Depositio, pro die obitus anniversario. Joannes Episcopus Abrincensis de Offic. Eccl. :
Sunt quædam Ecclesiæ, in quibus exceptis Depositionibus solum per Kalendas
mensium Missæ festive celebrantur Mortuorum.
Occurrit mox rursum.
◊ Proprie autem usurpatur hæc vox de festo sancti Joannis
Evangelistæ, quod vulgo appellatur
Depositio, quia locum sepulturæ vivus intravit, et
ita seipsum deposuit
. Ita Durandus lib. 7. cap. 1. n. 19.
Depositus, Mortuus, vel certe humo mandatus. Inscriptio Romæ :
Hic jacet... Deposita
iii Kalend. Decemb.
Alia Mediolani :
C. Celio bene merenti,
qui vixit annos p. m. xxxv. et Depositus est xiv. Kal. Novembres, etc.
Passim in
Monumentis Christianis apud Gruterum pag. 832. 3. 1051. 1. 2. 9. 1052. 9. 10. 1054. 1.
Sirmondum in Epitaph. Ennodii, et aliorum, in Notis ad Epist. ejusdem Ennodii lib. 6.
Epist. 6. ad Epigr. 8. 79. etc. apud Laurent. Schraderum in Monument. Ital. pag. 91. 6.
Ughellum tom. 4. pag. 596. tom. 5. pag. 287. 284. etc. Gualterum in Tabulis Siculis pag. 40. 41.
etc.